Stephanus Regnum Angliæ invadit contra juramentum.Stephanus nepos Henrici I. ex sorore ejus Adala uxore Theobaldi Comitis Bononiæ & frater Theobaldi junioris Comitis Blesensis, vir strenuus & bellicosus; abdicato juramento quod de suscipienda in hæredem regni Matilde juraverat; non humato adhuc avunculo Rege, solium invadit. Electus tamen a Magnatibus pari alligatis scelere, & perjurio.

Coronatur.
Rex vovit Deo, Populo, Ecclesiæ.Horum primus Guilielmus Archiepiscopus Cantuariæ in die S. Stephani An. Dn. 1136. coronavit eum, cæteris acclamantibus; foeminæque subdi (velut turpe quiddam) renuentibus [227]. Linivit scelus Hugonis Bigoti Senescalli Regis testimonium, qui solenni jurejurando coram Archiepiscopo protestatus est, quod dum Rex ageret in extremis, Imperatricem exhæredavit, & Stephanum igitur constituit Successorem. Juravit autem Rex Stephanus in Coronatione sua, tria ista, inter alia, Deo, populo, & Ecclesiæ [228].

[Note 227: ] [ (retour) ] Voyez ma Note sur la Remarque de la Sect. 8 de Littleton, Ier vol. pag. 26.

[Note 228: ] [ (retour) ] Hunting. lib. 8. pag. 387.

Primo, cum juramento vovit [229] quod defunctis Episcopis nunquam retineret Ecclesiam in manu sua, sed statim electioni Canonicæ consentiens, Episcopis[A]A: Episcopiis. eas investiret.

[Note 229: ] [ (retour) ] Hoved. pag. 482. Mat. Par.

Secundo vovit quod nullius Clerici vel Laici Sylvas in manu sua retineret, sicut Rex Henricus fecerat, qui singulis annis eos implacitaverat, si vel venationem cepissent in Sylvis propriis, vel si eas ad proprias necessitates suas distraherent, vel minuerent. Quod nefandi genus placiti (verba sunt Huntingtoniensis) adeo fuit execrabile, ut si visores alicujus lucum, quem habere pecuniam æstimarent, a longe conspicerent, statim vastatum perhiberent, sive esset, sive non, & eum immerito redimerent.

Tertio vovit quod Danegeldum, id est, duos Solidos ad hidam, quos antecessores sui accipere solebant singulis annis, in æternum condonaret. Hæc principaliter Deo vovit & alia: sed nihil horum tenuit. Hæc Huntingtonius.

Homagia accepit.Accepit deinde Homagia [230] Magnatum qui Matildi prius regnum juraverant, impletisque Radingæ exequiis Henrici Regis Oxonii Conventum agit. Illic iterata omnia quæ in Coronatione voverat, restipulatur denuo & confirmat.

[Note 230: ] [ (retour) ] Mat. Par. Hunting. Hoved.