[Note 232: ] [ (retour) ] Malmes. ib.
Juramentum Regis.Rex vicissim jurat omnia, quæ in scripto quodam continebantur, hoc tenore [233].
[Note 233: ] [ (retour) ] Malm. ib.
Ego Stephanus Dei gratia assensu Cleri & populi in Regem Angliæ electus, & a Domino Willielmo Archiepiscopo Cantuariæ & sanctæ Ecclesiæ Romanæ Legato consecratus, & ab Innocentio sanctæ sedis Romanæ Pontifice postmodum confirmatus.
Respectu & amore Dei, sanctam Ecclesiam liberam esse concedo, & debitam reverentiam illi confirmo.
Nihil in Ecclesia vel in rebus Ecclesiasticis symoniace acturum vel permissurum promitto.
Ecclesiasticarum personarum & omnium Clericorum,& rerum eorum justitiam & potestatem, & distributionem honorum Ecclesiasticorum in manu Episcoporum esse perhibeo, & confirmo.
Dignitates Ecclesiarum privilegiis earum confirmatas, & consuetudines earum antiquo tempore habitas, inviolate manere concedo & statuo.
Omnes Ecclesiarum possessiones & tenuras, quas die illa habuerant qua Willielmus Rex avus meus fuit vivus & mortuus, sine omnium calumniantium reclamatione, eis liberas & absolutas esse concedo.
Si quid vero de habitis aut possessis ante mortem Regis, quibus modo careat, Ecclesia deinceps repetierit; indulgentiæ & dispensationi meæ, vel discutiendum vel restituendum reservo.