[Note 235: ] [ (retour) ] Mat. Par. ib. Malm. Nov. lib. 1. pag. 179 & 192.

Novi Comites.Rex vero prævia perculsus fama [236], multos novos instituit Comites, exhaustoque jam thesauro Regio, prædiis ad fiscum pertinentibus ditat, ut fidelius sibi contra Glocestrensem militarent.

[Note 236: ] [ (retour) ] Mat. Par. ib. supr.

Concil. Northampton.Anno 1138. in Octavis Paschæ [237] (quod erat 4. Idus Aprilis) Rex Concilium Northamptoniæ tenuit, cui præsidebant Eboracensis Archiepiscopus Thurstanus, Episcopi, Abbates, Comites, Barones, Nobiles quique per Angliam. Hæc Florentii continuator, qui præterea Prælatorum aliquot institutiones illic memorat, sed, ut sæpius Monachi, secularia prætermittit. Cogi autem videtur hoc Concilium ad deliberandum de gravissimo bello, quod in Regem moliebatur Robertus Comes Glocestriæ in transmarinis adhuc constitutus. Prævola quippe fama ejus detexerat machinationes, & qua potuit Rex se accingit de summa rerum jam dimicaturus. Cum autem exhaustus esset thesaurus Regius nec haberet quo desideratos obligaret munere, sacrarium patefaciens dignitatum, multos creavit novos Comites, prædiisque, ne inanis videretur dignitas, [238] prout potuit honoravit.

[Note 237: ] [ (retour) ] Flo. Wig. Malmesb. Nov. lib. 34.

[Note 238: ] [ (retour) ] Contin. Floren. in an. 1138. pag. 520 & 526.

Albericus Ostiensis synodum Westmon. vocat.Hoc etiam anno Angliam venit [239] Albericus Ostiensis Episcopus, Legatus Romanus, qui lectis coram Rege & Magnatibus literis Apostolicis, primo non admittitur; at susceptus demum, synodum convocat Westmonasterii 13. die Decembris in Ecclesiæ status reformationem. Aderant ei 18 Episcopi, 30 circiter Abbates, & innumera Cleri & populi multitudo. Interfuit Rex ipse Stephanus cum Romano alio Legato; & post multarum causarum discussionem, promulgata sunt ibidem 17 Capitula. E quibus hæc decerpsimus, cum ad politiam Ecclesiæ, tum & regni quodammodo pertinentia.

[Note 239: ] [ (retour) ] Les Dignités qui n'étoient point inhérantes à des Fiefs étoient alors peu usitées.

5. Nullus omnino de manu Laici Ecclesiam seu quæcunque Ecclesiastica beneficia accipiat: Cum autem investituram aliquis per Episcopum acceperit, præcipimus ut super Evangelium juret, se nihil propter hoc vel per se, vel per aliquam aliam personam dedisse alicui vel promisisse. Si autem præsumptum fuerit, irrita hujusmodi donatio erit, & tam dator quam acceptor ultioni canonicæ subjaceat.

7. Statuimus præterea, ne quis Ecclesiam seu quælibet beneficia Ecclesiastica, paterna sibi vendicet hæreditate, aut successorem sibi in Ecclesiastico constituat beneficio. Quod si præsumptum fuerit, irritum fore decernimus, cum Psalmista dicentes: Deus meus pone illos ut rotam, qui dicunt hæreditate possideamus sanctuarium Dei.