Coronabatur quippe in hoc festo annuatim Rex ab Archiep. Cantuar. eum ad Ecclesiam a dextra ducente, & ritus solennes peragente. Unde factum est, ut Historiographi veteres annum a nativitate Domini ordiantur, & sedulo notent ubi Rex curiam tenuit natalitiam.
Fastum omittit.Anno autem Dom. 1140. R. Stephani 5. deturpato jam bellis atque cladibus toto regno, fastus iste Regius non intermitti tantum sed omitti cepit. Unde [246] Huntingtonius in hoc anno ait: Ubi autem ad Natale vel ad Pascha Rex fuerit, dicere non attinet. Jam quippe curiæ solennes & ornatus regii stemmatis ab antiqua serie descendens prorsus evanuerant. Coronatus etiam se exhibuit in festo Pentecostes, ut Florentii continuator refert, atque ita sine dubio in Paschate, Magnatibus utique congregantibus.
[Note 246: ] [ (retour) ] Hist. lib. 8. pag. 390. Mat. Par. an 1139. Hoved. an. 1140.
Nequitia Monetariorum.Anno 1140. cum e falsariorum nequitia [247] tanta esset monetæ difficultas, ut omnia chara essent, & ex decem vel eo amplius solidis vix 12 denarii reciperentur, exhaustusque Regi esset thesaurus totus; ferebatur Rex denariorum pondus, quod fuerat tempore Regis Henrici, alleviari jussisse.
[Note 247: ] [ (retour) ] Malmesb. Novel. lib. 1. pag. 185.
Rex obsidetur & capitur.An. 1141. in die Purificationis B. Mariæ Virg. Stephanus Rex in obsidione Lincolniæ capitur [248], & Matildi Imperatrici cum urbe Wintoniæ & corona regni Angliæ traditur. Suscepta igitur a plerisque homagia passim capit, Londinumque magno fastu ingrediens, Anglorum Domina salutatur. Assidet autem Westmonasterii, de arduis regni dispositura: Ubi supplex ejus obtestatur gratiam Anglorum Regina pro Domino & marito suo Stephano Rege, non captivo solum, sed compedibus (dictu lacrymabile) mancipato. Supplicem autem non exaudit.
[Note 248: ] [ (retour) ] Cont. Flor. in hoc anno. pag. 140.
Matilde eum dimittere non vult.
Intercessores pro R. Stephano.Obtestantur una igitur Anglorum Proceres, ut acceptis, cum obsidibus plurimis, castellis, prædiis, & divitiis suis, non regno eum, sed libertati sic restitueret; ut vel Monachus fiat, vel in transmarinis peregre vivat. Sed nec hos exaudit.
Obtestatur eam (qui contra fratrem suum Regem partes ejus foverat) Wintoniensis Episcopus & Legatus, ut Comitatum qui fuerat Regis Stephani, adempto jam regno, filio ejusdem Eustachio largiretur. Nec hunc exaudit.
Obtestantur eam demum cives Londonienses, qui benevole eam exceperant, ut abrogatis patris sui Henrici Regis duris atque asperis legibus, optimas illas Regis Edouardi Confessoris restitueret [249]. Nec hos exaudit. [250]