Archiepiscopi & Episcopi de regno Angliæ & Abbates ex præcepto meo fidelitatem Sacramento Duci fecerunt. Illi quoque qui in regno Angliæ deinceps fient Episcopi vel Abbates idem facient.
Archiepiscopi & Episcopi ab utraque parte in manum ceperunt, quod si quis nostrum a prædictis conventionibus recederet; tam diu eum Ecclesiastica justitia cohærebit, quousque errata corrigat, & ad prædictam pactionem pactione redeat.
Mater etiam Ducis & uxor & fratres ipsius Ducis, & omnes quos applicare poterit, hæc assecurabunt.
In negotiis autem regni consilio Ducis operabor. Ego autem in toto regno Angliæ tam in parte Ducis quam in mea, regalem justitiam exercebo. Testibus hiis Theobalao Cantuar. Archiepiscopo, Henrico Winton, Roberto Exon. Roberto Bathon. Jocelino Sare. Roberto Lincoln. Flavio Cicestrens. Willelmo Norwic. Richardo London. Nigello Heliensi, Gilberto Hereford. Walt. Cestrensi, Walt. Roffensi, Galfrido de S. Assaf. Episcopis: Roberto Priore de Beremundeseie, Otone milite templi, Willelmo Comite Cicestrensi, Roberto Com. Legecester, Willelmo Com. Gloucestr. Regium Com. Cornwall, Baldwino Com. Devon, Rogero Com. Hereford, Patricio Com. Sare, Willelmo de Albeni, Alberico Comite, Rogero Comite de Clara, Richardo Comite de Pembroc, Richardo de Lucy, Willelmo Martel, Richardo de Humez, Reginaldo de Warenn. Mansero Biset, Johanne de Norwic, Richardo de Canvilla, Henr. apud Westm. Anno ab incarnatione Domini nostri Ihesu Christi. Mº. Cº. liiiº.
Sequitur longa Conventio [270] facta & scripta apud Dover 14. Cal. Apr. inter Hen. Regem Ang. & Henricum fil. & Hæredem suum & Theodoricum Comitem Flandriæ & Comitem Philippum filium & hæredem suum, de auxiliis, &c.
[Note 270: ] [ (retour) ] Rub. Lib. fol. 164. b.
Charta recognitionis servitiorum Comites Flandriæ & Castellani facere debent Henrico Regi Angl.
Charta Conventionis & finis quem Willielmus Rex Scotorum fecit cum Domino suo Hen. Rege Angl. fil. Matild. Imperat. & de homagio suo facto de ter. Scotiæ, & super multis aliis.
Conventus Magnatum Oxonii, An. 1154. Reg. 19.
Ad Octavas sequentis Epiphaniæ [271], Oxonium conciliantur Magnates Angliæ: jussuque Regis hominium Duci & fidelitatem faciunt; salvis Regi dum viveret fide & honore debitis.