Et graves nihilominus poenas (3. virgæ ictus a quovis Clerico accipiens) dedit [324].
[Note 323: ] [ (retour) ] Char. absol.
[Note 324: ] [ (retour) ] Vid. chartam absolutionis ejus. Hov. pag. 529. Mat. Par. pag. 127. V. etiam homagium Regis Scotiæ & Baronum ejus de regno Scotiæ in. an. 1175. Hov. pag. 545. Mat. Par. pag. 126. melius & v annos inter 1172 & 1176. apud Hov. & Mat. Par. & in Chron. Hollinsh. ubi vide prædict. articul. pag. 83. b. multo fusius e Gervas. Dorob.
De origine Assisarum & recognitionum per XII Juratores [325].
[Note 325: ] [ (retour) ] Henri II n'institua point la Jurée; elle existoit sous le Conquérant: mais il permit d'y avoir recours dans les causes où avant son regne on n'employoit que le duel.
Assisas instituit Rex Henricus II. ad duelli asperitatem (quam triall by batttel vocant) auferendam. Monstrant hoc sui ipsius Brevia apud Glanvillam [326], quibus sic loquitur: Rex Vicecom. salutem. Prohibe N. ne teneat placitum in curia sua, quod est inter M. & R. de una hida terræ, &c. nisi duellum inde vadiatum fuerit, quia M. qui est Tenens, posuit se inde in Assisam meam, & petit recognitionem fieri.
[Note 326: ] [ (retour) ] Lib. 2. cap. 8 & 9.
Quod dicit, in Assisam meam, intelligendum est, in constitutionem meam: nam quæ postea Statuta dicta sunt, sub hoc seculo Assisæ appellantur; ut hic infra ipsius hujusce Regis, Assisæ de Clarendon, & Assisa de habendis armis. Hinc & de legibus ab eodem editis Radulphus Niger: Singulis (inquit) annis novas leges, quas Assisas vocant, edidit. De Assisarum autem (quibus duellum tollitur) origine, sic Glanvilla [327]: Est autem magna Assisa regale quoddam beneficium clementia Principis de consilio Procerum populis indultum, quo vitæ hominum, & status integritati tam salubriter consulitur, ut in jure quod quis in libero solo tenemento possidet retinendo, duelli casum declinare possunt homines ambiguum, &c.
[Note 327: ] [ (retour) ] Lib. 2. cap. 7.
Istarum siquidem originem ab Henrico II emanasse clarius tibi elucebit, si frequentissimas deprehenderis in regni ejus parte posteriori, inauditas vero sub anteriori. Evincit primum author celebris Glanvilla, qui integris aliquot libellis sub eodem Rege Assisarum tradidit disciplinam. Posterum habes e privilegio quodam Regis Johannis Beverlacensi Ecclesiæ (ut in charta Richardi II [328] per Inspeximus extat) concesso, prout sequitur.