Cum autem hi multi erant, ex Anglia 4. tantum Episcopi profecti sunt Romam, viz. Hugo Dunelmensis, Johan. Norwicens. Rob. Herefordensis, & Reginaldus Bathoniensis: Abbates autem plurimi. Sed Episcopi Angliæ constanter asseruerunt:
Quod ad generale Concilium Domini Papæ quatuor Episcopi de Anglia tantum Romam mittendi sunt [363].
[Note 363: ] [ (retour) ] Adde Canones de præsentando infra 6 menses. Hov. pag. 588. & de torneamentis prohibendis apud Hov. pag. 584 & 588. & V. Concilia.
Post Pascha Richardus de Luci Justitiarius Angliæ, relicta Justitiaria potestate factus est Canonicus regularis in Abbatia sua de Lewes, quam ipse in fundo suo fecerat, & bonis multis ditaverat, & paulo post ibidem obiit.
Anglia divisa.Quo defuncto Dominus Pater magno celebrato Concilio apud Windeshores communi Consilio Archiepiscoporum, Episcoporum, Comitum & Baronum, coram Rege filio suo divisit Angliam in 4 partes; & unicuique partium præfecit viros sapientes ad faciendam justitiam in terra, in hunc modum.
{ Suthantesire.
{ Wiltesire.
{ Rich. Episcop. Wint. { Gloucestresire.
{ Rich. Thesaur. Reg. { Dorsete.
1. { Nicholaus fil. Toroldi. { Somersete.
{ Thomas Basset. { Devonia.
{ Robert. de Witefeld. { Cornubia.
{ Berkesire.
{ Oxenefordsire.
{ Cantebrigesire.
{ Huntedunesire.
{ Gaufrid. Elien. Episc. { Northamtesire.
{ Nichol. Capel. Regis. { Leicestresire.
2. { Gilebertus Pipardus. { Warewichsire.
{ Reginald. de Wisebec. { Wirecestresire.
Cler. Reg. { Herefordsire in
{ Gaufridus Hosee. Wallia.
{ Staffordesire.
{ Salopesire.
{ Norfolchiæ.
{ Suthfolchiæ.
{ Johan. Epis. Norwic. { Essex.
{ Hugo Murdac. Cler. { Hertefordsire.
Regis. { Midlesex.
3. { Michal Belet. { Kent.
{ Richardus del Pei. { Surreia.
{ Johannes Brito. { Sudsexe.
{ Bukinghamsire.
{ Bedefordsire.
{ Notinghamsire.
{ Derebisire.
{ Godefridus de Luci. { Euerwicsire.
{ Johannes Cumin. { Northumberland.
{ Hugo de Caerst. { Westmerland.
4. { Ranulf de Glanvilla. { Cumberland inter
{ Williel. de Bendings. Rible &
{ Alanus de Furnellis. Mecese.
{ Lancastre.
Isti sex (inquit Hovedenus) sunt justitiæ in Curia Regis constituti, ad audiendum clamores populi, & eis assignatæ erant subscriptæ Provinciæ.
Monetæ forma corrupta est.Ad festum S. Martini [364] (qui erat An. 27. Regis Henrici II.) forma monetæ publicæ, a falsariis corruptæ, mutata est; bono reipub. pauperum vero & Colonorum damno. Monetarios Rex coegit ad se redimendos.
[Note 364: ] [ (retour) ] Neubrig. lib. 3. c. 5. Hoved. an. 1180. pag. 197. Mat. Par. 1181.
Ran. de Glanvilla fit Justitiarius.Eodem Anno 1180. [365] Henricus Rex Angliæ Pater, constituit Ranulfum de Glanvilla summum justitiarium totius Angliæ; cujus sapientia conditæ sunt Leges subscriptæ (inquit Hovedenus) quas Anglicanas vocamus. Recitat vero ipsas illis quas Guilielmus I. Anno 4. regni sui concinnari fecerat ut ibidem supra memoravimus [366].