Rogerus Archiepiscopus Eboracensis hoc in valetudine sua judicium tulerat [369].
[Note 369: ] [ (retour) ] Hoved. ib. pag. 615.
Quod de jure non liceret alicui viro Ecclesiastico divisam (i. testamentum) facere, nisi priusquam ægrotare inciperet.
Cum ipse igitur suprema laborans infirmitate sua jam disposuisset; Rex hæc quæ poterat omnia, missis per Archiepiscopatum ministris, ad fiscum redigit: Legem quam dixerat Archiepiscopus præ se ferens. Mandat insuper Justitiariis suis, quod diligentem inquisitionem facerent de pecuniis Archiepiscopi, inventam sibi etiam conscriberent. Poscunt hoc nomine ab Hugone Dunelmensi Episcopo, 300 marcas argenti, quas in eleemosynas erogandas ipse receperat. Respondit se a vivente Archiepiscopo totidem recepisse, & leprosis, cæcis, claudis, mutis, pauperibus, operibusque charitatis distribuisse: & qui eas habere voluerit, colligat (inquit) per me nunquam colligentur. Responsione Rex accensus, saisiari jubet castellum ejus Dunelmense, affligique ipsum modis omnibus.
Neubrigensis [370] ait, eum non pauca millia marcarum argenti in thesauris habuisse: Regem vero, per officiales suos, inventa omnia diripuisse, non inventa ab eis quibus data erant, extorsisse: dicentem, thesauros a quocunque usque ad mortem repositos, solius Principis in bonis esse.
[Note 370: ] [ (retour) ] Neub. lib. 3. c. 5.
Pari modo egit etiam Rex cum Johanne Archidiacono ejusdem Archiepiscopi, viro pecunioso [371].
[Note 371: ] [ (retour) ] Neub. ibid.
Henricus Rex filius in festo S. Barnabæ Torroinnæ obiit in Castello Martel, A. 1183.
Anno 1184 [372]. Gilbertus de Plumtun, Miles nobilis, coram Rege & Ranulfo de Glanvilla Justitiario Angliæ, convictus est de raptu, & suspendio judicatus. Dum autem Wigorniæ duceretur ad patibulum, clamante populo eum justum esse & innocentem; accurrit, in articulo suspensionis, Episcopus civitatis, ministrisque & carnifici prohibet sub anathemate, ne die illa (erat quippe Dominica, & festum S. Mariæ Magdalenæ) eum morti traderent. Reducto igitur in diem crastinam, Rex interea vitam cedit, non ignarus a Glanvilla prosecutum ex invidia, ut suspensi uxorem, filiam Rogeri Galewast, cum hæreditate ejus, Reinero Vicecomiti suo Eboracensi in conjugem daret. A morte tamen liberatum in carcere detinuit Justitiarius usque ad Regis obitum.