[Note 377: ] [ (retour) ] Hoved. ib.

Misit etiam hoc anno [378] Rex nuntios suos ad Urbanum Papam, & ab eodem impetravit, ut quem vellet e filiis suis in Regem coronaret Hiberniæ: quod Papa & bulla sua confirmavit, & coronam misit de penna pavonis auro contextam. Urbanus Papa Joh. coronandi potestatem concedit.

[Note 378: ] [ (retour) ] Hoved. ib. pag. 631.

A. D. 1186 [379]. Matildis Imperatrix moritur.

[Note 379: ] [ (retour) ] Mat. Par.

Cum vero res delata esset, idem Papa post Natale Domini, an. 1187. Octavianum Cardinalem & Hugonem de Nunant ad Regem misit [380], commisitque eis Legatiam in Hiberniam, ad coronandum ibi Johannem filium Regis: sed Rex adhuc coronationem distulit.

[Note 380: ] [ (retour) ] Hoved. ib. pag. 634.

Conventio inter R. Angliæ & Franciæ de cruce Hieros. suscipiend.12. Cal. Febr. die S. Agnetis [381], Reges Franciæ & Angliæ ex pacto conveniunt inter Gisortium & Trie, cum Archiepiscopis, Episcopis, Comitibus & Baronibus regnorum suorum. Conventui aderat Guilielmus Archiepiscopus Tyri, qui insigni sua prædicatione, hostiles Regum animos commulsit invicem, eoque perduxit, ut amici facti, in illa die, de manu sua crucem receperint. Ut autem ipsi gentes suæ seorsum cognoscerentur, Rex Franciæ & gens sua susceperunt cruces rubeas; Rex Angliæ, cum gente sua, cruces albas; & Philippus Comes Flandriæ, cum gente sua, suscepit cruces virides. Sic unusquisque ad providendum sibi & itineri suo necessaria, reversus est in regionem suam.

[Note 381: ] [ (retour) ] Hoved. ib. pag. 641.

Statutum Regis Henrici II. de itinere Terræ Sanctæ primo conditum in Cenomannia, & sancitum denuo hic in Anglia [382].