Mandamus vobis & præcipimus quod sicut Nos & regnum nostrum diligitis, & vos ipsos, & omnia quæ possidetis, sitis omnino intendentes dilecto & fideli Cancellario nostro Eliensi Episcopo, super omnibus quæ ad nos spectant, & pro ipso faciatis, sicut pro nobis faceretis, si essemus in regno, de omnibus quæ vobis ex parte nostra direxerit. Teste meipso apud Baionam.

Adjungam si placeat Bullam Clementis Papæ, qua Legationis donatus est Potestate [409].

[Note 409: ] [ (retour) ] Mat. Par. pag. 151.

Clemens Episcopus servus servorum Dei, salutem & Apostolicam Benedictionem. Juxta commendabile desiderium charissimi in Domino filii nostri Richardi illustris Anglorum Regis fraternitati tuæ legationis officium in tota Anglia & Wallia tam per Cantuariensem quam per Eboracensem Archiepiscopatum, & in illis Hiberniæ partibus in quibus nobilis Vir Johannes Comes Moretonii, frater ipsius Regis potestatem habet & dominium authoritate Apostolica duximus comittendum. Datum Nonis Julii, Pontificatus nostri anno tertio.

Vide formam aliam apud Mat. Par. Anno 1195. pag. 172. ubi Hubertus Cantuar. Archiepiscopus Legatus constituitur.

Justitiarii & ductores navigii Regis. [410]Rex ad Chinonem in Andegavia constituit Girardum Anxienensem Episcopum, & Bernardum Episcopum Baioniæ [411], & Robertum de Sabul [412] & Richardum de Canvil, & Will. de Forz. [413] de Ulerum, ductores & constabularios (Justitiarios inquit Parisius) totius navigii sui, quod in terram navigii Suliæ iturus erat; & tradidit eis Chartam suam in hac forma.

[Note 410: ] [ (retour) ] Hoved. pag. 666.

[Note 411: ] [ (retour) ] Al. de. Baruia.

[Note 412: ] [ (retour) ] Al. Sabulis.

[Note 413: ] [ (retour) ] Al. Foret.