De injuriis quibus affecisset Gaufridum Archiepiscopum Eboracensem fratrem Regis, & Hugonem Episcopum Dunelmensem.

Et quod spretis consiliis illorum quos Rex ei associaverat in regimine regni, omnia regni negotia cum impetu & voluntaria dispositione solus fecisset. De administrando regno sine aliorum consilio.
Proferuntur jam primum ab Archiepiscopo Rothomagensi & Guilielmo Marescallo Comite Strogoil, literæ Regis [419] Messinæ datæ, quibus præcepit, ut iidem Archiepiscopus & Marescallus in regimine regni Cancellario associarentur, & quod Cancellarius sine illorum consilio, & aliorum pariter assignatorum, nihil de negotio Regis vel regni tractaret: Aliter si in detrimentum regni quicquam faceret, deponeretur, & loco ejus Rothomagensis Archiepiscopus institueretur. Totius igitur Concilii judicio Cancellarius deponitur, & Rothomagensis instituitur. Literæ Regis de cura regni.
Eliens. Episc. ab administr. regni deponitur.

[Note 419: ] [ (retour) ] Vid. literas Regis in Mat. Par. pag. 359 & seq.

Eodem die Comes Moretonii & Archiepiscopus Rothomagensis, & alii Regis Justitiarii, concesserunt civibus Londoniarum habere communam suam [420] . Et eodem anno Comes Moretonii & Archiepiscopus Rothomagensis, & fere omnes Episcopi & Comites, & Barones regni juraverunt communam illam firmiter, & inconcusse se servaturos, quamdiu Dom. Regi placuerit. Communa Londonarium concessa. Et juramento firmata.

[Note 420: ] [ (retour) ] Hoved pag. 702.

Cives fidelitatem Regi jurant, & Joh. recepturos successorem.Et Cives Londoniæ juraverunt fidele servitium Dom. Regi Richardo, & hæredi suo; & si ipse sine prole decessisset, reciperent Comitem Johannem, fratrem Richardi Regis, in Regem & Dominum. Et juraverunt ei fidelitatem contra omnes homines, salva fidelitate Regis Richardi fratris sui. Cancellarius depositus juravit reddere Castella Angliæ.

Vide Epistolam Hugonis Coventrensis Episcopi, de dejectione Willielmi Eliensis Episcopi Regis Cancellarii. Hoved. p. 702. ubi causæ aliquot magis specialiter referuntur.

Et vide ibidem Epistolam Petri Blesensis pro Willielmo, & Epistolam Celestini Papæ, istius Concilii principes excommunicat. p. 706. & vide nomina eorum in Epistola ipsius Willielmi ad Lincolniens. Episcop. p. 707.