Concedit redditus pro homagiis.Deinde Rex [429] concessit quibusdam Archiepiscopis, Episcopis, Ducibus, Comitibus, & Baronibus multis de Imperio, redditus annuos pro homagiis & fidelitatibus, & auxiliis eorum contra Regem Franciæ. Recepit itaque homagium de Archiepiscopis Moguntino & Coloniensi, Episcopo Legis, multisque Ducibus & Magnatibus, salva fide Imperatoris. Vide aliquot eorum nomina apud Hoveden. Ibid.
[Note 429: ] [ (retour) ] Ibid.
Concilium Regni adversus Comitem Johannem Fratrem Regis [430].
[Note 430: ] [ (retour) ] Hoved. pag. 735.
Nuntius ejus capitur.Paulo ante adventum Regis, Adam de S. Edmundo Clericus, a Johanne Comite Moretonii fratre Regis in Angliam mittitur cum literis ad castella ipsius Johannis contra Regem munienda. Jactans autem Johannis Domini sui potentiam, & familiaritatem cum Rege Franciæ inimico Regis Angliæ; a Majori Londoniensi captus est cum omnibus Brevibus in quibus mandata. Comitis continebantur, & Archiepiscopo Cantuariæ una cum eisdem traditus.
Proceres convocantur.Archiepiscopus, convocatis in crastino Episcopis, Comitibus & Baronibus regni, ostendit literas Comitis Johannis, intellectoque earundem tenore, per commune Consilium regni definitum est [431]:
[Note 431: ] [ (retour) ] Hoved. ibid.
Terræ ejus saisantur.Quod Comes Johannes dissaisiretur de omnibus tenementis suis in Anglia; & ut castella sua obsiderentur: & factum est ita.
Nota hic qui dicuntur Commune Consilium Regni, & quam subito olim summonerentur.
Excommunicatur, & fautores ejus.Item Archiepiscopus & Episcopi excommunicaverunt Comitem Johannem & omnes fautores ejus & consiliarios, qui pacem & regnum Regis Angliæ turbaverunt vel turbarent.