Queritur de Archiep. Ebor. qui non respondet.4. Secunda die mensis Aprilis Sabbato, celebravit diem quartum & ultimum Concilii sui [434], in quo omnes tam Clerici quam Laici, qui volebant sibi conqueri de Archiepiscopo Eboracensi, fecerunt querimonias multas de rapinis & injustis exactionibus: sed Archiepiscopus Eboracensis nullum dedit eis responsum.

[Note 434: ] [ (retour) ] Hoved. pag. 737.

Deinde per consilium & machinationem Cancellarii (ut dicitur) Gerardus de Canvilla fuit retatus de receptione prædonum, qui rapuerunt bona mercatorum euntium ad nundinas de Stanford; & ab eo recesserunt ad rapinam illam faciendam. Ger. de Canvilla accusatur de receptione prædonum.
Præterea appellaverunt eum de læsione Regiæ Majestatis, in eo quod ipse ad vocationem Justitiarum Regis venire noluit, nec juri stare de prædicta receptatione raptorum, neque eos ad justitiam Regis producere, sed respondit se esse Hominem Comitis Johannis, & velle in curia sua juri stare. De læsa majestate, in non stando juri Regis.
Præterea appellaverunt eum, quod ipse fuit in vi & adjutorio cum Comite Johanne, & aliis inimicis Regis, ad castella Regis de Nottingham & de Tikehil capienda. Gerardus vero de Canvilla negavit omnia quæ objiciebantur ab illis, & illi dederunt vadium de prosequendo, & Gerardus dedit vadium de defendendo se per unum de liberis hominibus suis. De adjuvando inimicum Regis. Negat omnia, & duellum vadiat.

Concessiones Willel. Regi Scotiæ.Rex Angliæ [435], in præsentia Alienoræ matris suæ, & Huberti Cantuariensis Archiepiscopi, & Hugonis Dunelmensis Episcopi, & Gocelini Glascovensis Episcopi, & aliorum multorum tam Clericorum quam Laicorum utriusque regni:

[Note 435: ] [ (retour) ] Hoved. pag. 737 & 738.

Concessit & charta sua confirmavit Willielmo Regi Scottorum & hæredibus suis in perpetuum; quod quandocunque ipsi per summonitionem Regis Angliæ ad curiam suam venient, Episcopus Dunelmensis & Vicecomes Northumbriæ recipient eum ad aquam de Twede, & in salvo conductu ducent eos usque ad aquam de Taise, & ibi recipient eos Archiepiscopus Eboracensis & Vicecomes Eboraci, & in salvo conductu ducent eos usque ad fines Comitatus Eboracensis, & sic per Episcop. & Vice-comites ducentur de comitatu ad comitatum, donec perveniant ad curiam Regis Angliæ: Et ex quo Rex Scottorum intraverit terram Regis Angliæ, habebit quotidie de bursa Regis Angliæ 100 solidos de liberatione.

Cum autem Rex Scotiæ ad curiam Regis Angliæ venerit, quamdiu ipse in curia Regis Angliæ moram fecerit, habebit quotidie de liberatione triginta solidos & duodecim Wastellos Dominicos, & duodecim Simenellos Dominicos, & quatuor sextertia de Dominico vino Regis, & octo sextertia de vino expensabili, & 2 libras de pipere, & 4 libras de cymino, & 2 petras de cera, vel 4 cereos, & 40 grossos longos colpones de Dominica candela Regis, & 24 colpones de alia candela expensabili: Et cum ipse in patriam suam redire voluerit, conducetur per Episcopos & Vice-comites de comitatu in comitatum, donec pervenerit ad aquam de Twede: & habebit similiter quotidie 100 solidos de bursa Regis Angliæ in liberationem.

Charta autem hujus Concessionis & Confirmationis Regis Angliæ tradita fuit Willielmo Regi Scotiæ in villa de Northamptun, feria secunda in hebdomada Paschæ, per manum Willielmi Eliensis Episcopi, Regis Cancellarii, Anno ab Incarnatione Domini nostri Jhesu Christi 1194. anno etiam regni Regis Richardi V. 12. die mensis Aprilis, feria tertia in hebdomada Paschæ.