Item de debitis & finibus quæ debentur Comiti Johanni, & qua de causa; & omnia exigantur ad opus Dom. Regis.

Item de foeneratoribus, & eorum Catallis, qui mortui sunt.

Item de vinis venditis contra Assisam, & de falsis mensuris tam vini quam aliarum rerum.

Item de cruciatis mortuis ante iter suum arreptum versus Jerusalem, & quis eorum catalla habuerit, & quæ, & quanta.

Item de magnis Assisis, quæ sunt de centum solidatis terræ, & infra.

Præterea in quolibet Comitatu eligantur tres Milites & unus Clericus, custodes Placitorum coronæ. Et nullus Vicecomes sit Justitiarius in Vicecomitatu suo, nec in Comitatu quem tenuerit post primam coronationem Dom. Regis.

Præterea tailleantur omnes Civitates & Burgi, & dominica Dom. Regis.

Justitiarii vero nominati una cum Baillivis Willielmi de S. Mariæ Ecclesia, & Gaufridi filii Petri, & Willielmi de Chimelli, & Willielmi Bruere, & Hugonis Bardulfi & Vicecomitis locorum, summoniri faciant milites in Comitatu in rotulo nominatos; & ad diem & locum quem eis scire facient, veniant, & coram eis jurare faciant illos, quod legale posse suum ponent ad Wardas, & Eschaetas Dom. Regis instaurandas, & ad appretiandas ad commodum Dom. Regis, nec alicujus odio, favore vel gratia illud omittent; & quod prædicti milites nominati super sacramentum suum eligent 12 legales milites, vel liberos, & legales homines, si milites ad hoc inventi non fuerint, per diversas partes singulorum Comitatuum in itinere prædictorum Justitiariorum, sicut expedire viderint; qui similiter jurent, quod ad Wardas & Eschaetas de partibus illis instaurandas, & appretiandas, & affirmandas, suum legale posse & consilium & auxilium apponent ad commodum Regis ut prædictum est; & prædicti jurati super sacramentum suum eligent de liberioribus hominibus Eschaetarum & Wardarum, quot & quales noverint esse sibi necessarios, ad prædicta Dom. Regis negotia, sicut melius fieri potest, ad commodum Domini Regis exequenda.

Et secundum est quod prædictæ Wardæ & Eschaetæ instaurabantur de exitibus ex eis provenientibus usque ad festum Michaelis. Item de exitibus ejusdem termini, & si non sufficiunt, supplebitur deficiens de Telonio Dom. Regis ita quod illi qui tenebunt Wardas, & Eschaetas illas ad firmam respondebunt inde a festo S. Michaelis & deinceps tanquam de stauratis.

Dominus autem Rex illis qui Wardas illas & Eschaetas ad firmam tenebunt, eas usque ad terminum suum de anno in annum warrantizabit; ita quod licet Dominus Rex aliquam illarum alicui dedisset, firmarius firmam suam tenebit, usque ad finem anni, per firmam ei reddendam, cui Rex eam dederit, quam Dominus Rex inde perceperit.