[Note 453: ] [ (retour) ] Al. Huviarz.

Eodem Anno (viz. 1198. Reg. 9. & 10.) Hugo Bardulfi, & magister Rogerus Arundel & Gaufridus Hachet, quibus commissæ fuerant Lincolnsire, Notinghamsire, Derebisire, Euerwicsire, Northumberland, Westmerland, Cumberland, Lancaster, itinerantes placitaverunt placita coronæ Regis [454].

[Note 454: ] [ (retour) ] Hoved. ib. pag. 783.

Capitula Placitorum Coronæ Regis.

De Placitis Coronæ novis & veteribus quæ non sunt finita coram justitiis Domini Regis. De morte antecessorum. De nova dissaisiva. De magnis Assisis usque ad 10 libratas terræ, & infra. Et de advocationibus Ecclesiarum. Et capientur coram eis electiones magnæ Assisæ per mandatum Domini Regis, vel ejus capitalis justitiæ.

De Ecclesiis vacantibus vel non vacantibus quæ fuerunt de donatione Domini Regis; quis eas donavit, vel quis eas habeat & per quem, & quantum valent.

De Eschaetis Domini Regis & eorum valentiis, & quis eas habeat, & per quem.

De Dominabus & de valectis, & puellis quæ sunt vel esse debent in donatione Domini Regis, & de valentiis terrarum suarum & si quis eorum vel earum sit maritatus, & inquiratur cui, per quem, & a quo tempore.

Inquirendum est etiam quæ viduæ non finierunt pro se maritandis, & finis capiatur ad opus Dom. Regis.

De sergentariis Domini Regis, quis eas habet, & per quem, & quantum valent, & qui finem non fecerunt ad auxilium Domini Regis, & qui fecerunt, & finis capiatur.