Et si quis tenuerit de aliqua eschaeta, sicut de Honore Wallingford, Nottingham, Banen [472] & Lancastr. & de aliis eschaetis, quæ sunt in manu Regis, & sunt Baroniæ, & obierit, hæres ejus non dabit aliud relevium, vel faciet Regi aliud servitium quam faceret Baroni, & ut Rex eodem modo eam teneat, quo Baro eam tenuit.

[Note 472: ] [ (retour) ] Al. Bononiæ.

Ut fines qui facti sunt pro dotibus, maritagiis, hæreditatibus, & amerciamentis, injuste & contra legem terræ, omnino condonentur, vel fiat inde per judicium XXV Baronum, vel per judicium majoris partis eorundem, una cum Archiepiscopo, & aliis quos secum vocare voluerit; ita quod si aliquis vel aliqui de XXV fuerint in simili querela, amoveantur, & alii loco illorum per residuos de XXV substituantur.

Quod obsides & chartæ reddantur, quæ liberatæ fuerunt Regi in securitatem.

Ut illi qui fuerint extra forestam non veniant coram Justiciar. de foresta per communes summonitiones, nisi sint in placito, vel plegii fuerint, & ut pravæ consuetudines de forestis, & de forestariis, & warennis, & vic. & rivariis, emendentur per XV [473] Milites de quolibet Comitatu, qui debent eligi per probos homines ejusdem Comitatus.

[Note 473: ] [ (retour) ] Al. xii.

Ut Rex amoveat penitus de Wallia parentes & totam sequelam Gerardi de Atyes, quod de cætero balliam non habeant, scil. Engelardum Andr. Petrum & Cyonem de Cancell. Cyonem de Cygon; Matheum de Martino, & fratres ejus, & Galfrid nepotem ejus, & Philippum de Marbo.

Et ut Rex amoveat alienigenas milites, stipendiarios, balistarios, & ruttarios, & servientes, qui venerunt cum equis & armis ad nocumentum regni.

Ut Rex faciat Justic. Constabular. Vic. & Ballivos de talibus qui sciant legem terræ, & eam bene velint observare.

Ut Barones, qui fundaverunt Abbatias, unde habeant chartas Regum, vel antiquam tenuram, habeant custodiam earum, cum vacaverint.