Quando frumentum venditur pro 3 sol. & 6 den. albus panis ponderabit 42 sol. de toto blado--54 sol.
Quando frumentum venditur pro 3 sol. albus panis ponderabit 48 sol. de toto blado--64 sol.
Quando frumentum venditur pro 2 sol. & 6 den. albus panis ponderabit 54 sol. de toto blado--72 sol.
Quando frumentum venditur pro 2 sol. albus panis ponderabit 60 sol. de toto blado--4 libr.
Quando frumentum venditur pro 18. den. albus panis ponderabit 77 sol. de toto blado 4 libr. & 8 solid.
Et hoc per totum Regnum est proclamatum.
Rex in Comites & Barones occasiones prætendens quod ipsum inter hostes reliquerant in partibus transmarinis, (sc. Normannia) unde Castella & terras suas pro eorum defectu amiserat; cepit ab eis septimam partem omnium mobilium suorum [477]; nec ab Ecclesiis conventualibus, nec parochialibus manus coercuit: Siquidem placiti sui inter Ecclesiasticos habuit executorem Hubertum Cantuariensem Archiepiscopum; inter Laicos, Gaufridum filium Petri Angliæ Justitiarium, nemini parcentes.
[Note 477: ] [ (retour) ] Mat. Par. pag. 201.
In Crastino Circumcisionis convenerunt ad colloquium apud Oxoniam Rex & magnates Angliæ; ubi concessa sunt Regi auxilia militaria, de quolibet scuto, scil. duæ marcæ & dimidia. Nec etiam Episcopi & Abbates sive Ecclesiasticæ personæ, sine promissione recesserunt [478].
[Note 478: ] [ (retour) ] Mat. Par. pag. 201.