[Note 489: ] [ (retour) ] Mat. Par. pag. 224.

Misit Rex alias literas ad omnes Vice-comites Regni sui sub hac forma.

Johannes Rex Angliæ, &c. [490] Summone per bonos summonitores, Comites, Barones, milites, & omnes liberos homines & servientes, vel quicunque sint, & de quocunque teneant, qui arma habere debent, vel habere possint, & qui homagium nobis vel ligantiam fecerunt; quod sicut nos & seipsos & omnia sua diligunt, sint apud Doveram ad instans clausum Pascha, bene parati cum equis & armis, & cum toto posse suo, ad defendendum caput nostrum & capita sua, & terram Angliæ. Et quod nullus remaneat qui arma portare possit, sub nomine Culvertagii & perpetuæ servitutis. Et unusquisque sequatur Dominum suum. Et qui terram non habent, & arma habere possint, illuc veniant ad capiendum solidatas nostras. Et tu omnem attractum victualium & omnia mercata Baillivarum tuarum venire facias, ut sequantur exercitum nostrum; ita quod nullum mercatum de Baillivis tuis alibi teneatur: Et tu ipse sis ibi cum prædictis summonitionibus. Et scias quod scire volumus quomodo venerint de Baillivis tuis, & qui venerint, & qui non: Et videas quod tu ita effortiate venias cum equis & armis, & hæc ita exequaris, ne inde ad corpus tuum nos capere debeamus. Et tu inde habeas rotulum tuum, ad nos certificandum qui remanserint.

[Note 490: ] [ (retour) ] Mat. Par. pag. 224.

Legatus Papæ de reconciliatione tractat.
Rex Joh. conditiones pacis accipit.Concurritur undique ad excipiendum hostem; sed interea Roma missus Pandulfus Subdiaconus [491] familiaris & Legatus Innocentii Papæ, de reconciliatione tractaturus: Regis in adverso littore, licentiam opperit ingrediendi. Hac concessa, Francorum veniens formidabilem nuntiat apparatum. Anglorum metuendam defectionem, periculum imminens esse, certum, & inevitabile. Papam non confusioni Regis, sed conversioni studere, resipiscentiæ, & saluti animæ. Rex qui jam quinquennem pene sustinuerat excommunicationem; caute recognoscens omnia, & illud una quod a Petro Heremita quodam vaticinatum esset, eum regno fore exutum ante festum instantis ascensionis; Legato acquievit, se & regnum suum in Papæ deferens Patrocinium. Jurat insuper coram Legato, tactis sacris Evangeliis, se judicio Ecclesiæ pariturum; jurantque 16 e potentioribus Magnatibus, cum in animam Regis, tum ut resilientem pro posse suo ad satisfactionem compellerent.

[Note 491: ] [ (retour) ] Mat. Par.

Rex Joh. Articulos Pacis stipulatur.Johannes Dei gratia Rex Angliæ, omnibus præsentes literas inspecturis, salutem [492]. Per has Patentes literas Sigillo nostro munitas, volumus esse notum, quod nobis præsentibus, hi quatuor Barones nostri, Willielmus sc. Comes Saresberiæ, frater noster, & Reginaldus Comes Bononiæ, Willielmus Comes Warennæ & Willielmus Comes de Ferrariis, juraverunt in animam nostram quod nos subscriptam pacis formam bona fide per omnia curabimus observare.

[Note 492: ] [ (retour) ] Mat. Par. pag. 225.

Inprimis igitur solenniter absolute juravimus, stare mandatis Domini Papæ, coram ejus Legato aut Nuncio, super omnibus pro quibus excommunicati sumus ab ipso.

Et veram pacem & plenam securitatem præstabimus venerabilibus viris Stephano Cantuariensi Archiepiscopo, Willielmo Londoniensi, Eliæ Eliensi, C. Herefordensi, J. Batoniensi, & Huberto Lincolniensi Episcopis, Priori quoque & Monachis Cantuariensibus, & Roberto filio Walteri, & Eustachio de Vesci, nec non & cæteris Clericis & Laicis ad hoc negotium contingentibus; præastando simul coram eodem Legato vel Delegato publice juramentum, quod ipsos cum suis nec lædemus, nec lædi faciemus, nec permittemus in personis vel rebus; illisque dimittemus omnem indignationem, & in gratiam nostram eosdem recipiemus & tenebimus bona fide: Quodque præfatos Archiepiscopum & Episcopos non impediemus, nec faciemus, nec permittemus aliquatenus impediri, quominus ipsi libere suum exequantur officium, & plena jurisdictionis suæ authoritate, prout debent, utantur.