Circa 14. Cal. Novembris, A. D. 1213. [503] Comites & Barones Angliæ apud S. Eadmundum velut orationis causa convenientes, de restaurandis tractant libertatibus, quæ in Charta Regis Henrici I. ab Archiepiscopo (ut prædiximus) prolata, continebantur. Continebat autem Charta (inquit Parisius) quasdam libertates & leges Regis Edwardi sancti, Ecclesiæ Anglicanæ pariter & Magnatibus regni concessas, exceptis quibusdam libertatibus, quas idem Rex de suo adjecit. Juraverunt igitur, a majoribus incipientes, super majus altare illius Ecclesiæ, quod si Rex has eis confirmare detrectaret, se ab illius fidelitate subtracturos, bellumque illaturos donec faceret.
[Note 503: ] [ (retour) ] Mat. Par. pag. 243.
Comparatis interea quæ ad arma spectant, Regem sub diebus Natalitiis sequentibus in Novo Templo adeunt, Chartæ & Legum petunt confirmationem, asseruntque eum juramento has spospondisse, cum Wintoniæ absolutus esset. Rex eorum metuens potentiam, rem causatur arduam esse & difficilem, utque igitur pro sua & Coronæ dignitate responderet, inducias postulat in clausum Paschæ: sed invitus interim fide jussores præstat, juste omnia peracturum.
Suæ autem salutis providus, omnes per Angliam vocat ad fidelitatem iterandam & homagia; majorisque causa securitatis, non devotionis, in festo Purificationis, crucem Domini in se suscepit.
Pascha veniente, Proceres insigni stipati exercitu, responsum Regis Oxonii petunt; ille tenorem Chartæ atque Legum: Lectis, prorupit in furorem, juratque nunquam se has concessurum. Magnates protinus Robertum filium Walteri, principem statuunt militiæ suæ, appellantes eum Mareschallum exercitus Dei & Ecclesiæ sanctæ; convolantesque una ad arma omnes, castella Regis impetunt, & Londinum ipsam ultro sese offerentem, sine vi, sine strepitu ingrediuntur. Barones qui Regi hactenus adhærebant denuo exigunt, ut ad ipsos venientes, pro regni libertate & avitis starent legibus, suorum omnium minantur alias direptionem.
Destitutus Rex, vix septem equites in sua numerat clientela: resipiscens igitur gratanter concessurum leges nunciat, conventusque diem pangit atque locum. Convenitur inter Stanes & Windleshores, prato appellato Runingemad; deletisque utrinque arbitris, Rex pro eorum sententia has concessit libertates.
Magna Charta Regis Johannis de Libertatibus Angliæ. A. D. 1215. Reg. 17.
Johannes Dei gratia Rex Angliæ, &c. [504] Sciatis nos intuitu Dei, & pro salute animæ nostræ & omnium antecessorum & hæredum meorum, & ad honorem Dei, & exaltationem S. Ecclesiæ, & emendationem regni nostri, per consilium venerabilium patrum nostrorum, Stephani Cantuariensis Archiepiscopi, totius Angliæ Primatis, & S. Romanæ Ecclesiæ Cardinalis, Henrici Dubliniensis Archiepiscopi, Willielmi Londinensis Episcopi, Petri Wintoniensis, Jocelini Bathoniensis & Glaston. Hugonis Lincolnens. Walteri Wigornens. Willielmi Coventrens. Benedicti Roffens. Episcoporum; & Magistri Pandulphi Domini Papæ Subdiaconi, & familiaris fratris Emerin. Magistri Militiæ Templi in Anglia, & nobilium virorum Willielmi Marescalli Comitis Penbroc, Willielmi Comitis Sarisberien. Willielmi Comitis Warrenniæ, Willielmi Comitis Arundel, Alani de Leveia [505] Constabular. Scotiæ, Warini filii Garaldi, Petri filii Hereberti de Burgo, Senescalli Pictaviæ, Hugo de Nevilla, Math. fil. Hereberti, Thomæ Basset, Alani Basset, Philippi de Albaniace, Roberti de Roppeleia, Johannis Marescalli, & Johannis filii Hugonis, & aliorum fidelium nostrorum.
[Note 504: ] [ (retour) ] Rub. lib. Scaccarii, fol. 234. Mat. Par. pag. 246.
[Note 505: ] [ (retour) ] Al. Calweia.