Barones libertatum concessiones petunt a Rege.His in hunc modum prosecutis, Archiepiscopus & concio tota Episcoporum, Comitum, & Baronum, Abbatum & Priorum, habita deliberatione, Regi dedere responsum: Quod Regis petitionibus gratanter adquiescerent, si illis diu petitas libertates concedere voluisset.

Renovantur chartæ, ut a Joh. concessæ.Annuit itaque Rex, cupiditate ductus, quod petebant magnates: Chartisque protinus conscriptis, & Regis sigillo munitis, ad singulos Angliæ Comitatus, chartæ singulæ diriguntur: & ad provincias illas quæ in forestis sunt constitutæ, duæ Chartæ sunt directæ, una sc. de libertatibus communibus, & altera de libertatibus forestæ.

Istarum autem tenor Chartarum superius habetur expressius, ubi historia agitur de Johanne: ita quod Chartæ utrorumque Regum in nullo inveniuntur dissimiles.

Visio forestarum.
Chartæ singulæ in singulos Comitatus.Tunc constitutus est dies certus ad mensem post Pascha, ut, de singulis Comitatibus regni, XII Milites & legales homines eligerentur, qui, addito juramento, novas a veteribus discernerent forestas: ut omnes illæ quæ inventæ fuerint afforestatæ post primam coronationem Henrici avi istius Regis, statim deafforestentur. Et sic soluto Concilio, delatæ sunt Chartæ singulæ ad singulos Comitatus, ubi ex Regis mandato, literatorio interposito juramento, ab omnibus observari jubentur. Richardo fratre Domini Regis, Milite, libertates generales, tam forestarum quam aliarum libertatum, pro quibus tantum cum Rege Johanne decertatum fuit, licet nil stabile vel solidum, vel pollicita redderetur, vel observaretur, sunt deceptoriæ acclamatæ.

Forestæ deambulantur.
Omnia ad totam possidentur.Ad mensem per Pascha, A. D. 1225. dimissi sunt [520] a Rege Hugo de Nevilla (capitalis Justitiarius Forestarum) & Brienus de Insula, cum aliis ad hoc assignatis per Angliam; ut in singulis forestarum provinciis XII Milites vel liberi homines eligerentur ad deambulandum metas forestarum; ut per sacramentum eorum, quæ forestæ remanere, ut fuerunt prius, & quæ deafforestari debeant, discernatur. Facta itaque in brevi regii executione mandati, licet non sine magna contradictione plurimorum; concessis libertatibus singuli usi sunt: de boscis suis propriis vendentes; terram arabilem de inculta sulcantes; ita quod de nemoribus deafforestatis omnes pro libitu disponebant: Et non solum homines, verum etiam canes, qui prius expeditari solebant, has libertates se habere gaudebant. Communibus vero libertatibus, Magnates, Milites, & libere tenentes adeo usi sunt, quod nec iota unum in Regis Charta contentum, extitit prætermissum.

[Note 520: ] [ (retour) ] Ibid. pag. 311.

Circa eosdem dies quintedecimæ partis medietas totius regni omnium mobilium & rerum habitarum, colligitur ad opus Regis; concessis induciis de altera medietate, usque ad festum S. Michaelis.

Bulla Papæ qua Henr. majorennem declarat.Gregorius Papa mandat, ut Rex Henricus, qui est minoris ætatis permittatur ad disponendum de regno & regni negotiis, eo quod virtutes ejus supplent ætatem. [521]

[Note 521: ] [ (retour) ] Rub. lib. Scac. fol. 171.

Gregorius Episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis nobilibus viris, Comitibus & Baronibus Angliæ, & aliis charissimi in Christo filii nostri Henrici illustris Regis Angliæ fidelibus universis, salutem & Apostolicam benedictionem. Ad hoc in annis minoribus constitutos legitime sanctiones eorum indempnitatibus consulendo, usque ad certum tempus esse sub tutoribus & curatoribus providerunt, ne iidem minores rebus suis valeant male uti, sed per illos utiliter procurentur. Verum cum secundum sanctiones easdem ad dampnum cujusquam non debeat retorqueri, quod in ejus favorem noscitur introductum, si non permittantur adulti, quibus prudentia defectum supplet ætatis, de rebus suis utiliter disponere, ac discrete profecto in eorum perniciem vergeret, quod pro ipsorum fuerat utilitate provisum, & quod esse debent ad bonum eis inveniretur ad malum. Licet igitur E'mi in Christo filii nostri H. Regis Angliæ illustris adolescentia computetur in annis, compertum sicut accepimus & gaudemus animum jam induit virilem ætateque profecit & prudentia, Ita quod illud quod in annorum numero sibi deest in discretionis videatur recuperare virtutem, non est idem amodo prohibendus de regno & regni negotiis utiliter disponere ac prudenter. Ideoque devotioni vestræ per Apostolica Scripta præcipiendo mandamus quatenus cum venerabili fratre nostro Winton. Episcopo, & nobilibus viris Justic' Angl' & W. Briwere dom' nostris litteris in præceptis, ut amodo sibi regni sui dispositionem dimittant liberam & quietam eidem Regi de cætero intendatis humiliter & devote exhibendo ipsi reverentiam & honorem quem decet fideles Domino exhibere, ac adversus eos qui contra ire præsumpserint sic ei fideliter & firmiter assistatis quod fidelitas vestra clareat in effectum, & ideo ad dilectionem vestram non immerito astringatur. Quod si secus feceritis, quod non credimus ferendum, in vos excommunicationis sententiam poteritis non immerito formidare. Datum Lat' Idus April' Pontificatus nostri anno primo.