Duellum introduxit.Introduxit etiam litium examen per duellum, id est, triall by battail: quod apud Saxones nostros, licet frequens aliis, non invenio.
Leges lingua Normannica scribit.Leges [81] scribi instituit lingua Normannica, eandemque in agendis litibus, scholis, ludis, ceremoniis, venatione, aucupio, &c. usurpari. Prohibetur autem in litibus agendis, Stat. 33. Ed. 3. ca. 15. & in scholis.
[Note 81: ] [ (retour) ] Cela ne s'entend que des Loix d'Edouard, & des Additions que le Conquérant y fit.
Bellum cum Haraldo.Guilielmus cognomento Bastardus a veteribus olim Comes & interdum Consul, a recentioribus passim Dux Normanniæ appellatus, prælium iniit cum Haraldo Pseudorege Anglorum, prope Hastinges in Sussexia in die S. Calixti Pap. pridie Idus Octob. id est, ejusdem mensis 6. A. D. 1066. triumphatisque hostibus, Londini in die dominicæ nativitatis Rex ab omnibus acclamatur, & ab Aldredo Archiepiscopo Eboracensi regni insignitur diademate. Posthinc Conquester dictus est vulgariter.
Ignitegii Institutio.Clandestinis malefidus conventiculis novas siquidem parituris molitiones, edicto cavit, ut pulsata ad horam noctis octavam campana, focus ubique obrueretur (Curfu, i. e. Couerfeu vocant, Latine Ignitegium) lumen extingueretur, & solutis concessibus singuli se quieti reciperent. Firmato autem apud successores regno, Hen. I. legem hanc ademit. Vid. Chartam Wil. Conq. Ecclesiæ Divi Pauli de 12 hidis quos Ethelbertus dedit, &c. & Chart. ipsius Ethelberti, Stow, p. 77. A. D. 603. in tit. East-Saxons.
Cervum vel Capreolum capienti, oculi eruebantur [82]; nec fuit qui his se opponeret legibus: amabat enim ferus Rex feras, quasi pater ferarum. [83]
[Note 82: ] [ (retour) ] Matt. Paris, anno 1085.
[Note 83: ] [ (retour) ] Quelle différence entre ce portrait du Conquérant & celui qu'en fait Rapin de Thoiras! Ceci prouve que dans le milieu du siecle dernier tous les sçavans Anglois n'étoient pas Philosophes.
Militum creandorum nova ratio.Militum creandorum mutavit formulam [84], Anglicam illam exosam habens. Anglorum quippe consuetudo fuit, ut militiæ consecrandus, vespere præcedente, apud Episcopum, Abbatem, Monachum, vel Sacerdotem aliquem, sua confessus peccata, noctem totam contritione & orationibus in Ecclesia perageret, missamque crastino audiens, gladium ad altare offerret. Evangelio finito, sacratum jam gladium collo Militis cum benedictione imposuit Sacerdos, perceptumque Eucharistiam, Militem dimisit legitime consecratum. Hic quem Guilielmus sprevit, mos Anglorum; sed quem substituit, non satis elucet. Forsan aliis prætermissis ceremoniis, militari baltheo candidatum cingere [85].
[Note 84: ] [ (retour) ] Ingulphus., pag. 901.