Nec tamen omnino temere illis solibus ulla
Comparebat avis, nec noctibus saecla ferarum
Exibant sylvis: languebant pleraque morbo,
Et moriebantur: quom primis fida canum vis
Strata viis animam ponebat in omnibus aegre;
Extorquebat enim vitam vis morbida membris.
Incomitata rapi certabant funera vasta.
Nec ratio remedî communis certa dabatur:
Nam quod alîs dederat vitaleis Aëris auras,
Volvere in ore licere, et caeli templa tueri: