Vitaï nimium cupidi, mortisque timentes,

Poenibat paullo post turpi morte malaque

Desertos, opis experteis, incuria mactans

Lanigeras tamquam pecudes, et bucera saecla.

Qui fuerant autem praesto, contagibus ibant,

Atque labore, pudor quem tunc cogebat obire,

Blandaque lassorum vox mista voce querelae.

Optimus hoc lethi genus ergo quisque subibat.

Inque aliis alium populum sepelire suorum

Certantes, lacrimis lassi luctuque redibant.