»XIII. Item teneatur dictus Capitaneus repræsentare dictas triremes et brigantinos ad omnem requisitionem SSmi. D. N. vel Cameræ prædictæ ad fauces Tyberis, vel ubi Sanctitas sua, vel dictus remus Camerarius mandaverint, ita fulcitas sicuti ipsi Capitaneo consignabunt; necnon restituere infrascriptam arcem sub pœna decem millium ducatorum ac damnorum et interesse, ad quod fidejussores dare teneatur.
»XIV. Item promisit et se obligavit quod nec ipse nec alius de ejus comitiva et gentibus aliquid capiet a navigantibus, nisi tantum quantum eorum sponte sibi donabitur etiamsi dono offeretur, alioquin teneatur ad damnum arbitrio Cameræ.
»XV. Item promisit habere et tenere amicos Sanctitatis suæ et S. R. E. pro amicis, et inimicos pro inimicis, cujuscumque status gradus aut præeminentiæ fuerint.
»XVI. Item Sanctitas D. N. promisit eidem Capitaneo consignare facere homines in terris Ecclesiæ qui sunt condemnati vel condemnabuntur ad triremes, quos consignatos retinere possit in dictis triremibus nisi aliter de voluntate ejusdem Sanctitatis et Cameræ fuerit decretum, de quibus teneatur reddere rationem eidem Camerario quoties ab eo requisitus fuerit.
»XVII. Item dictus Capitaneus promisit et se obligavit dare sufficientem banchum pro residuo mille quingentorum ducatorum auri de Camera, qua summa evacuata pro refactione damnorum, reiterare et renovare ipsam cautionem teneatur idoneam statim ad judicium ipsius Cameræ pro observatione præmissorum et refactione damnorum illis qui illa passi fuerint, prout prædicta Camera summarie et extrajudicialiter judicaverit.
»XVIII. Item si contingeret, durante dicta conducta, præfatum Capitaneum mitti per SSmum. D. N. ad aliqua loca extra prædictam Splagiam, quod in prædictos eventus, eo non præsente in dicta Splagia, non teneatur ad refactionem aliquorum damnorum qui in dicta Splagia fierent durante absentia dicti Capitanei ex causa missionis SSmi. D N., dummodo dictus Capitaneus de destinatione præmissa in ipsa Camera clare constare faciat per litteras vel brevia SSmi. D. N.
»XIX. Item si contingeret, ut sæpius evenire solet, quod aliqui brigantini christianorum transirent per Splagiam romanam, et nautæ habentes barchas existimarent illos esse brigantinos piratarum eligerent ire ad terras versus, vel alias naufragari, quod in hujusmodi casu dictus Capitaneus ad restitutionem aliquorum damnorum non teneatur, facta legitima fide quod per dictam causam irent transversum.
»XX. Et similiter quando Capitaneus, sciens piratas esse in Splagia romana, significaret conducentes barchas quod non transirent Montem quousque aliud avvisaret, et hoc non obstante nautæ conducentes barchas transirent et caperentur, quod in hoc tali casu dictus dominus Capitaneus ad emendam sive restitutionem damnorum non teneatur, constito quod piratæ haberent majores vires quam ipse, ita ut non esset sufficiens traducere barcareccium.
»XXI. Et similiter idem SSmus D. N. pro majori conservatione et tuitione triremium et brigantinorum et armatæ maritimæ suæ Sanctitatis et S. R. E. concedit dicto Paulo capitaneo arcem novam Civitevetulæ per dictum dominum Paulum, quousque ejus officium capitaneatus durabit, tenendam utendam et fruendam cum oneribus salario et emolumento consuetis, videlicet sex ducatos de juliis decem pro ducatu mense quolibet, et ducatos decem de carolenis de anchoragiis navigiorum. Volens quod dictus Paulus pro cautione per eum ipsum danda occasione arcis, possit dare eumdem bancherium sive mercatorem qui pro eo cavebit de restituendis dictis triremibus et brigantinis ut supra SSmo D. N. vel Camerario aut Cameræ apostolicæ ex et pro eadem summa decem millium ducatorum, ita quod tam pro restitutione triremium et brigantinorum præfatorum quam dictæ arcis dictus dominus Capitaneus pro majori summa cavere non teneatur.
»XXII. Item quod prædictus Capitaneus teneatur et obligatus sit tenere unum librum in quo describantur et describi faciat omnia nomina et cognomina omnium et singularum personarum condemnatarum ad triremes quæ pro tempore ad illas mittentur; et si erunt condemnatæ in perpetuum vel ad tempus quando hoc sibi dicatur, et de his teneatur saltem bis in anno requisitus reddere certiorem Cameram apostolicam et nota in dicto libro fienda sit conformis mandato et libro consignantium, et Romæ in Camera apostolica consignato.