[139.] Bosio, 208, D: «Il cav. Francesco de Azevedo, che comandava, minacciò levar la vita al primo che ardito havesse di più ragionare di imitare quelli che volontariamente a perdere si andavano.... con sua gran lode salvò quella galera.»

Giovio cit., nella nota precedente.

[140.] Bosio cit., 210, D: «La capitana di Malta.... seguendola l'altre tre galere della Religione.... salutata nel passar oltre la galera imperiale, e con alta voce fattole sapere che da inevitabile necessità sforzata si era posta in viaggio per salvarsi.»

[141.] Villagagnon cit., 603, lin. 9: «Comitem Anguillarium noluit mare immunem esse apud Bugiam.... tanto enim furore in puppim involavit, ut ipsam puppim everterit, et sanctum Andream, qui puppi in signum erat appositus, præcipitem egerit: a cæteris autem, quos ad Argeriam ultus erat, manus continuit.»

[142.] Paulis Pp. III. Const. qua ad auxilium populi christiani contra Turcas tribus triremibus pontificiis tres novas addit, et subsidium ad sex menses imponit. — Arch. Secr. Vat., t. II. n. 353, ex archetipis brevium. — Copia tra le Schede Borgiane nel Museo di Propaganda, e copia presso di me.

«Universis et singulis præsentes litteras inspecturis, salutem etc. — Paulus Papa III. — Ad curam dominici gregis, meritis licet imparibus divina dispositione vocati, ad ea ut debemus libenter intendimus per quæ cuncta ad ejus felicem statum salubriter dirigantur, et ne luporum rabie opprimatur opem et operam impendimus efficacem. Sane, sicut omnibus notum esse credimus, immanissimus Turcarum tyramnus anno præterito ad regnum Hungariæ cum numeroso exercitu personaliter veniens, exercitum charissimi in Christo filii nostri Ferdinandi Romanorum et Hungariæ regis illustris in obsidione civitatis Budensis, quam pro illa recuperanda tenebat, ingenti christianorum militum strage profligavit, ac ejus ditionem inibi stabilivit: et nunc iis non contentus ad penetrandum ulterius in dictum regnum et quod reliquum est dicti regni, et forsam Germaniam et Italiam occupandum novum terrestrem exercitum maritimamque classem præparat; et cum ex iis, et principum christianorum dissidiis magnum periculum reipublicæ christianæ immineat, decrevimus, præter alia per nos excogitata remedia, tribus triremibus apostolicæ Sedis tres alias addere, illasque prout res postulat militibus ac commeatibus aliisque ad belli usus necessariis munire, ut justæ classis numero expleto, vel per se oram maritimam tueantur, vel si res postulabit longius etiam hostem propulsent atque persequantur. Quod nostrum consilium, in quo maximæ partis harum regionum consistit salus, cum ex pecuniis ærarii nostri quod hoc tempore exhaustum est, nec ex vectigalibus quæ ordinariis impensis ordinata sunt, explicari nequeat, necesse est ut ab iis subsidia exquiramus quorum saluti consulimus. Sperantes igitur quod omnes manifestum periculum hujusmodi recognoscentes onus hoc libenti animo sustinebunt, motu proprio, et ex certa scientia, et de apostolicæ potestatis plenitudine tenore præsentium volumus et ordinamus quod civitates, terræ, et loca Sedi apostolicæ mediate vel immediate subjecta sex triremes hujusmodi, pro sex mensibus proxime futuris tantum, pro rata, juxta taxam per dilectum filium Guidonem Ascanium Sfortiam sancti Eustachii diaconum cardinalem Camerarium nostrum faciendam munire et sustinere, et pecunias ad id necessarias in locis et terminis per dictum Camerarium statuendis, solvere teneantur. Nec aliquis ad evitandam solutionis portionem, eum pro rata subsidii hujusmodi tangentem, vigore cujusvis privilegii vel exemptionis tenore se tueri possit, sed omnes indifferenter contribuere teneantur. Decernentes sic, per quoscumque judices et commissarios, quavis auctoritate fungentes, etiam S.R.E. cardinales judicari et diffiniri etc.

»Datum Romæ die XXV aprilis MDXLII, Pontif. nostri anno VIII.»

[143.] Memoriæ Rheatinæ, Mss. nell'Archivio Capitolare, p. 87: «Julius Pojanus, Hectoris filius, Jacobi nepos, adolescens undeviginti annorum a Paulo III Pont. Max.... universæ expeditionis navalis et maritimæ generalis dux constitutus erat: quo in munere præclare se gessit, ita ut.... captivum duxit Sirocum, piratam ejus temporis famosum et immanem.»

Antonio Colarieti, Degli uomini più distinti di Rieti per scienze, lettere, ed arti, in-8. Rieti, 1860: «Giulio Podiani da Paolo III posto a capo della spedizione navale contro i corsari, in cui fece prigione Scirocco, uno dei primi pirati di quei tempi.»

[144.] Bosio cit., III, 577, B: «Sirocco rais, uomo diligente colla galeotta sua a Costantinopoli....» 634, C: «Tornato Sirocco rais coll'ordine di finire l'impresa di Malta....»