Dabam Novo-Comi 18 Aprilis 1769.
NOVUS AC SIMPLICISSIMUS ELECTRICORUM TENTAMINUM APPARATUS
SEU
DE CORPORIBUS ETEROELECTRICIS
QUAE FIUNT IDIOELECTRICA
EXPERIMENTA, ATQUE OBSERVATIONES
NOVUS AC SIMPLICISSIMUS
ELECTRICORUM TENTAMINUM
APPARATUS[18]
CAP. I. DE RATIONE LIGNA ALIAQUE CORPORA PARANDI, UT FIANT AB ORIGINE ELECTRICA.
I. Ligna probe sicca, tum fricta ex oleo evadere coercentia, Patre Ammersino ostendente Nolletus animadverterat[19].
II. Quae res valde commode cedit, cum ex iisdem lignis fulcra comparari possint aptissima sejungendis corporibus, in quae electricitas per communicationem est congerenda.
III. Porro ligna sic in oleo cocta electricitatem originariam praeseferre, seu signa edere, et ea quidem vivida, cum vel leviter fricantur, nemini, quod sciam, observatum[20]. Hoc tamen est, quod, experimentis nondum initis, uni meo principio nixus, conjectura assequutus fueram, quam postea probavit eventus.