XIV. Jam cum mea haec ligna tum coercentia, tum electrica ab origine evaserint, quidni rite aptata electrica fiant ad explosionem, more vitrorum, ac resinarum?
Equidem in mea dissertatione De vi attractiva ignis electrici[21] illud conabar ostendere: corpus quodcumque, dummodo sit ita coercens, ut electricitas, quae uni ejus faciei immittitur ad oppositam faciem non praeterfluat, corpus hoc, inquam, ob ipsam vim attractivam particularum nec quid supra, nec infra saturitatem ferentium, ratione qua ignis adventitius uni ejus faciei applicatur, nativum ignem suum ex alia dimittere conari; et vice versa, quo nativus ignis ex una facie hauritur, eo sibi alienum ad oppositam faciem allicere. Quod cum, ut in vitro primum deprehensum fuerat, inde sollertia Beccariae ad resinas extendebat, nunc demum in ligno, corio, charta, caeterisque, statim ac coercentia evaserunt, aeque locum habere experimentis comprobarim, principio meo, unde universam hanc coercentium indolem deducebam, non parum roboris adfert.
XV. Igitur tabulas ex ligno, charta crassiore, corio confeci lamellis metallicis rite indutas, quae quadrum Franklinianum aemulantur. Quin, experimentum Pekinense, et socia electricitatis vindicis phaenomena facili admodum ratione obtinentur.
XVI. Monebo tamen nonnisi mediocrem explosionem ex novis hisce quadris esse expectandam. Ratio autem, cur validissima frustra desideratur, haec est: quod licet ignis electricus in aliqua tantum quantitate congestus, ut in catena evenit, crassiora ligna, quae fulcri ope funguntur alius non permeet; tamen ubi super facie assiculi modicae crassitiei praeter modum densatur, per hanc vel insensibiliter, vel uno ac repenti ictu sibi viam molitur, et trajicit.
XVII. Equidem hujus subitanei trajectus saepe me certiorem facit crepitus inopinatus furtivae veluti ac spontaneae explosionis, quae per mediam assiculi crassitiem existit, dum electricitatem in una facie usque et usque urgere pergo. Quod si quadro ex charta utar; tunc crebrissimi hi ictus spontanei emicantes: ac per hoc longe debilius quatior dum digitis explosionem cieo.
XVIII. Porro nil tale in vitro metuendum, cujus vel exiguam crassitiem nullatenus trajicere potest ignis electricus, licet ingentem copiam in una superficie cumulare pergamus. Caeterum eo modico tempore, quo lamina lignea maximam, quae illi competit, vim explodendi acquirit, nihilo majorem sibi vitrum comparare didici.
XIX. Nec mihi objiciatur, cur non utar tabula lignea satis crassa, quae hunc ignis transitum probe impediat. Nonne enim apud omnes receptum, vitrum, seu corpus illud quod ad explosionem paratur, eo minus esse aptum quo majore donatur crassitie? Equidem juxta meum attractionis principium ratio hujus discriminis ultro se prodit[22].
XX. Hactenus de lignis aliisque corporibus oleo excoctis. Nunc quae ligna solo igne assata mihi obtulerunt, proferam; et quidem omnia uno verbo proferam, si dixero: ligna simpliciter ustulata eadem prorsus praestare ac illa, quae fricta fuerunt ex oleo.
XXI. Immo vero vividiorem ex affrictu electricitatem mihi ferme obtulerunt nova haec ligna, quae prunis ardentibus imposita, sive (quod commodius) in furno, nullo alio adminiculo torrueram.
XXII. Et sane cum primum educta e furno refrixerint (calor enim, si paullo sit intensior, electricitati tum excitandae, tum retinendae maximae infensus deprehenditur) qualibet vel levi frictione, percussione, scissione ipsiusmet ligni, quin et simplici attrectatione, illico electricitatis signa, motus levium corpusculorum, crepitus, emanationes, ut videantur (liceat mihi hac uti significatione) electrica peste infecta. Cum vero aptiori corpore, panno scilicet, seu pilis felis rite perfricantur, et odor acer, et crepitus favillarum crebrissimi, et universe lucis semitae, tum admota cuspide ad plures pollices penicilli: qui quidem penicilli eo spectabiliores se produnt, quo ab igne non jam ad cuspidem confluente, ut in vitro accidit, verum ab igne palam ex ipsa cuspide in lignum transmeante existunt.