CXXIV. Investigata aptitudine laminarum metallicarum ignis sui impertiendi, restat ut accuratius investigemus repugnantiam in ipsis corporibus resinosis, praecipue lignis (de quibus agere propositum mihi est) accipiendi a metallis; et quomodo ab hac repugnantia gradatim recedant. Repugnantiam autem dico vim illam, qua perstant in electricitate defectiva sibi comparanda, licet laminis metallicis perfricentur.
CXXV. Vidimus lignum nuper e fumo eductum, adhuc modice calens omnino repugnare (CV); tractu vero temporis ab hac repugnantia sensim remittere, eoque deduci, ut jam ab omnibus laminis metallicis accipiat (CVI, CVII, CVIII, CIX).
CXXVI. Porro in ligno nuper e furno educto tria mihi veniunt consideranda: maxima virtus electricitatis originariae; siccitas maxima; calor. Quaero igitur num omnia conferant; num unum, aut alterum per se: et si primum; quanta quodlibet parte.
CXXVII. Calor certe conferre debet ut lignum subustum renuat accipere. Calorem enim igni potius effundendo corpora disponere novimus. At nec soli calori omnis repugnantia, nec vero multum ex hac illi tribuendum. Etenim lignum probe subustum, cujus tamen vis aliquanto concidit, hanc non integre recuperat, etsi illud soli expositum incalescere curemus: quippe non renuit accipere a pluribus bracteis metallicis, quibus porro pergit dare lignum e furno eductum, quod ferme refrixerit.
CXXVIII. Maxima virtus magis conferre videtur. Reapse ligna, quae validiores effectus edunt, ea ut plurimum sunt, quae magis renuunt accipere a laminis metallicis. Quod et facile concipitur, si illud solum attendatur, haec ligna affectare electricitatem defectivam (X, XI): quid enim magis consentaneum, quam eo expressius affectare, quo major inest vis?
CXXIX. Dixi ut plurimum ligna insigniori virtute pollentia magis repugnare, non semper: quandoquidem et debiliora inveniuntur, quae magis repugnant, quam praestantiora. Quod satis evincit hanc repugnantiam et ab aliis pendere adjunctis.
CXXX. Siccitas igitur maxime est attendenda: quod sequentibus experimentis didici. Ligneum bacillum probe in furno subustum, adhuc modice calens, virtute praestantissimum, quod propterea a qualibet bractea metallica renuit accipere, halitu oris, vel manuum levissime humecto: illico accipit ab aliquibus metallis, licet et adhuc praestans virtute sit, et adhuc modice caleat. Pergo sensibilius humectare; et ad inferiores scalae gradus quam citissime descendit, ita ut ab omnibus, aut fere omnibus bracteis metallicis accipere non renuat.
CXXXI. Scio equidem censeri posse ligna quae paullatim humescunt ideo minus repugnare, quod in ipsis virtus electricitatis originariae pari passu infirmetur; unde hinc potius ratio discriminis sit petenda, quam a madore, prout est mador. Qua de re etsi certo certius nihil pronuntiare possim, hoc tamen asserere non vereor, aliter mihi visum esse: nimirum et ipsum madorem, praeter virium electricarum infirmitatem, minuere repugnantiam in ligno accipiendi a metallis.
CXXXII. Post haec nemo sane mirabitur, si illi ostendam eundem ligneum bacillum eadem bractea metallica fricatum, altera sui parte seu extremo electricitatem excessivam induere, altera defectivam: illic taeniam nigram attrahere, quam hic respuit, fugere albam quam hic attrahit etc. Sufficit enim ut alterum bacilli extremum vel sit minus probe subustum, vel halitu oris aut manuum aliquanto madeat, ad hoc ut non renuat accipere a bracteis metallicis inferioris ordinis, quibus pergit dare alterum bacilli extremum plane siccum, aut probius subustum.
CXXXIII. Porro et mirari desinemus eundem bacillum ligneum diversam indolem diversis temporibus praeseferre, ita ut det hodie bracteis, a quibus heri accepit etc. (C). Quid enim mirum si certis diebus virtus in ligno potissimum infirmetur, aut, quod est maxime attendendum, plus humoris contrahat?