Ditior Oceano: iugi nam gurgite pronus

Ille suos donat latices, iste accipit omnes,

Nec turget tamen: at minor est, qui crescere tantis

Fluctibus infusis, quam qui decrescere nescit

Amnibus effusis: quorum primo ordine Phison

Prosilit exultans, fontis pars quarta beati:

Edens naturae quas dat prudentia dotes,

Gangetisque replet populos, atque indica regna

Distendit limo, terrasque et semina volvens

Quae facit arva serit, nudis qua squallet arenis