Mollibus elicitus rivis, atque omnibus aeque

Servit, et humanos totum se praebet in usus:

Donec siccus aquis, nomen quoque prodigus ipsum

Consummat terris, pelagi quod debuit undis.

6. Alcimo Avito, Poematum l. I, De mundi initio.

Est locus eoo mundi servatus in axe

Secretis, natura, tuis, ubi solis ab ortu

Vicinos nascens aurora repercutit Indos.

Hic gens ardentem caeli subteriacet axem,

Quam candor fervens albenti ex aethere fuscat.