Concolor his ebeni piceo de fomite ramus

Surgit, et hic eboris munus quae porrigit orbi,

Informis pulchros deponit belva dentes.

Ergo ubi transmissis mundi caput incipit Indis,

Quo perhibent terram confinia iungere caelo,

Lucus inaccessa cunctis mortalibus arce

Permanet aeterno conclusus limite, postquam

Decidit expulsus primaevi criminis auctor,

Atque reis digne felice ab sede revulsis

Caelestes haec sancta capit nunc terra ministros.