Qui fuit ariolus, et qui fuit alter Apollo.

Hunc super imperio cum multi multa rogarent:

Esse sibi, dixit, certa ratione probatum,

Quod status imperii, te supportante, resurget.

Prelatis adhibere fidem nolentibus illi,

Addidit hiis verbis formalem pandere causam:

'Hac princeps, et non alia, ratione regendis

Preficitur populis, ipsius ut una voluntas

Unanimes faciat populos, sua jussa sequentes.

Sic opus est; nec enim poterit consistere regnum