Nullum quippe virum timuit nisi Nero magistrum.

Venis incisis in aqua, vitam tulit ipsi.

Hi duo praescripti, fidei fere nomen obliti,

Perdere nituntur doctorem denique summum.

Symon eis doctor Magus extat et hyspidus auctor.

Ignorant forsan quod, dum fortuna reportat

Iniustos seorsum, ruituros esse deorsum

Quandoque plus ipsos, ideo patitur Deus illos.

. . . . . . . . . . . . . . . . . . . .

Pugna fuit, donec potuit saevire Guibertus,