[742]. Karlowa, op. cit., p. 146: Die operae fabriles dagegen sind bestimmte Leistungen, zu deren Vornahme Ausbildung in dem betretfenden Kunst gehört, ganz ohne Rücksicht darauf ob dieselben gerade dem Patron seinen Verhältnissen nach dienlich sind oder nicht. Diese innere Verschiedenheit der operae officiales und fabriles prägte sich juristisch zunächst in der Art aus, wie sie zugesagt wurden.
[743]. Gaii, Inst. III, 39-42, ed. Huschke: Nunc de libertorum bonis videamus. Olim itaque licebat liberto patronum suum in testamento praeterire... Qua de causa postea praetoris edicto haec iuris iniquitas emendata est: sive enim faciat testamentum libertus, iubetur ita testari, ut patrono suo partem dimidiam bonorum suorum relinquat, et si aut nihil aut minus quam partem dimidiam reliquerit, datur patrono contra tabulas testamenti partis dimidiae bonorum possessio; si vero intestatus moriatur suo herede relicto adoptivo filio (vel) uxore, quae in manu ipsius esset, vel nuru, quae in manu filii eius fuerit, datur aeque patrono adversus hos suos heredes partis dimidiae bonorum possessio.... Postea lege Papia aucta sunt iura patronorum.......; Lemonnier, op. cit., pp. 116 sgg.; Karlowa, op. cit., l. c. Ciccotti E., Il processo di Verre. Milano, 1895, pp. 100 sgg.
[744]. D. XXXVIII, 1, 25: Patronus qui operas liberti sui locat, non statim intellegendus est mercedem ab eo capere: sed hoc ex genere operarum, ex persona patroni atque liberti colligi debet. Nam si quis pantomimum vel archimimum libertum habeat et eius mediocris patrimonii sit ut non aliter operis eius uti possit quam locaverit eas, exigere magis operas quam mercedem capere existimandus est. — D. XXXVIII, 1, 27: Si libertus artem pantomimi exerceat, verum est debere eum non solum ipsi patrono, sed etiam amicorum ludis gratuitam operam praebere: sicut eum quoque libertum, qui medicinam exercet, verum est voluntate patroni curaturum gratis amicos eius. Neque enim oportet patronum, ut operis liberti sui utatur, aut ludos semper facere aut aegrotare.
[745]. D. XXXVIII, 1, 16.
[746]. D. XXXVIII, 1, 38: Si tamen libertus artificium exerceat, eius quoque operas patrono praestare debebit, etsi post manumissionem id didicerit. Quod si artificium exercere desierit, tales operas edere debebit, quae non contra dignitatem eius fuerint, velut ut cum patrono moretur, peregre proficiscatur, negotium eius exerceat.
[747]. D. l. c.: Hae demum impositae operae intelliguntur, quae sine turpitudine praestari possunt et sine periculo vitae. Cfr. D. XXXVIII, 1, 16.
[748]. D. XXXVIII, 1, 33: Javolenus libro sexto ex Cassio. Imponi operae ita, ut ipse libertus se alat, non possunt.
[749]. D. XXXVIII, 1, 18-19: Suo victu vestituque operas praestare debere libertum Sabinus ad edictum praetoris urbani libro quinto scribit: quod si alere se non possit, praestanda ei a patrono alimenta (19 Gaius libro quarto decimo ad edictum provinciale) aut certe ita exigendae sunt ab eo operae, ut his quoque diebus, quibus operas edat, satis tempus ad quaestum faciendum, unde ali possit, habeat.
[750]. Bremer, Jurisprud. antehadrianae, pp. 60-61, 180, 282.
[751]. Bremer, op. cit., pp. 43, 235; D. XXXVIII, 2, 1... Namque, ut Servius scribit, antea soliti fuerunt a libertis durissimas res exigere, scilicet ad renunciandum tam grande beneficium, quod in libertos confertur, cum ex servitute ad civitatem Romanam perducuntur. Et quidem primus praetor Rutilius edixit se amplius non daturum patrono quam operarum et societatis actionem, videlicet si haec pepigisset, ut, nisi ei obsequium praestaret libertus, in societatem admitteretur patronus.