[378]. Landulfi, Hist. Mediol., II, 36 (Pertz, VIII, 73): Itaque his et aliis misericordiarum multarum elemosynis, si quid offensionis laicis inhaerebat, et sacerdotibus illos moribus bonis imbuentibus solvebatur.
[379]. Land., Hist. med., II, 35 (Pertz, VIII, 70): Si autem in virginitate uxorem aliquis non habens permanere non posse fateretur, humanam ac fragilem naturam sciens restringi non posse nisi Dei misericordia adjutus, continuo in testimonio bonorum virorum secundum legem humanam licentia a pontifice accepta, uxor tamen virgo illi desponsabatur; unde apostolus: Qui se non continet, nubat. Et unusquisque excepta causa fornicationis suam uxorem habebat; qua accepta non minus venerabatur et amabatur quam si sine uxore idem degeret.... Usus enim ecclesiae totius tam latinae quam graecae per tempora multa sic se habebat. III, 7 (Pertz, 78): Sed nostri sacerdotes Deo gratias usque hodie nec sunt nec nominati sunt adulteri, sed curiose observant apostolicum praeceptum, ut sint unius mulieris viri. Queste parole sono messe in bocca all'arcivescovo. Altre non meno energiche sono attribuite all'arcidiacono Guiberto ed al diacono Ambrogio III, 23, 24 (Pertz, 89-91), nè meno incalzanti sono le risposte che fa il sacerdote Andrea ai discorsi tenuti da Arialdo a Landolfo III, 26 (Pertz, 92-93).
[380]. Bonith., in Jaffé, II, 648: Sed venditores ecclesiarum, mediolanenses capitanei et valvassores, cum viderent se pecuniis nudari, contristabantur.
[381]. Bonith., lib. VI (Jaffé, II, 638): Ecclesia Mediolanensis, quae fere per 200 annos superbiae fastu a Romanae ecclesiae se subtraxerat dicione. Arnulfi, Gesta, III, 15 (Pertz, VIII, 21): O insensati mediolanenses, qui vos fascinavit? Heri clamastis unius sellae primatum, hodie confunditis totius ecclesiae statum .... Dicetur enim in posterum; subjectum Romae Mediolanum. Queste amare parole sfuggono al cronista nel raccontare che il popolo milanese dopo essersi levato in tumulto contro il legato di Roma gli si sottomise.
[382]. Bonith. in Jaffé II, 638: Gregorius .... mediolanensem ecclesiam .... secundum antiquum morem [vale a dire secondo il costume orientale di S. Ambrogio] cantare constituit. Arnolfo, III, 17 (Pertz, pag. 12): Interea Arialdus .... letanias illas quas Ambrosiani post ascensionem celebrant .... praedicabat execrandas.
[383]. Arnolfo, III, 10 (Pertz, pag. 19): Qui (Arialdus) cum modicae foret auctoritatis, humiliter utpote natus, praevidit applicare sibi Landulfum quasi generosiorem et ad hoc idoneum .... Landulfus vero cum esset expeditioris linguae ac vocis, nimiusque favoris amator, repente dux verbi efficitur, usurpato sibi contra morem ecclesiae praedicationis offitio. Hic cum nullis esset ecclesiasticis gradibus alteratus etc. Landolfo, Hist. med., III, 5 (Pertz, pag. 76), conferma intorno ad Arnolfo le notizie dell'altro cronista: Landulphus de magna prosapia oriundus .... Unus de notariis (grado ecclesiastico inferiore al sottodiacono). Di Arialdo dice soltanto: alium forensem clericum, levitam (diacono) tantum, Arialdus nomine, ortus in loco Cuzago prope Canturium artis liberae magister. Bonizone (Jaffé, pag. 639): Landulfus ex majore prosapia natus .... Arialdus ex equestri progenie trahens originem. Andrea, cap. I (Puricelli, pag. 14), Bezo quidam, cum Beza.... nobiles utrique natione sed nobiliores probitate; cap. IX, pag. 81: Qui progenie altior erat Landulphus. Tutte queste notizie concorderebbero se s'intendesse l'humiliter del cronista milanese in senso relativo non assoluto.
[384]. Arnolfo, III, 13 (Pertz, 20): Hos tales cetera vulgaritas hyronice Patarinos appellat. IV, 11 (Pertz, 28): non quidem industria sed casu prolatum. Bonizone, lib. VI (Jaffé, pag. 639): eisque paupertatem improperantes, paterinos id est pannosos, vocabant. Anche oggi secondo il Cherubini pattaria in dialetto milanese vuol dire, ciarpe, cenceria, sferre vecchie. E dall'essere denominati patari o patarini i novatori si disse pataria la loro setta, ed in seguito la dottrina da loro insegnata. Land., Hist. III, 12 (Pertz, 81): Cum cujus inauditae Pataliae placitum cogitasti commovere. III, 9 (Pertz, 79): Tu solus per execrabilem pataliam flammam .... super nos accendis. Arnolfo nel luogo citato del libro quarto aggiunge ingenuamente: dum in quodam etymologiarum tomo nuper plura revolverem, ita scriptum reperio: Pathos graece latine dicitur perturbatio. Unde justa meae parvitatis ingeniolum statim conjicio, quod Patarini possunt perturbatores rite nuncupari, quod plane rerum probat effectus. Si perdona questa partigiana etimologia al cronista, che ebbe molto a soffrire dalle agitazioni patariniche; ma non si può perdonare al nostro Cantù quest'altra etimologia, tolta di peso dalle costituzioni di Federico II: patarini furon detti da pati perchè ostentavano penitenza, o dal pater che era loro preghiera (Gli eretici in Italia, pag. 77). Cfr. Breholles, Hist. dipl., IV, I, pag. 298: Patarenos se nominant velut expositi passioni.
[385]. Il cronista contemporaneo Landolfo conosce bene questo nesso dei novatori cogli eretici. Lib. III, 19 (Pertz, 87). Venientes namque quidam suburbani diversis, ac variis dogmatibus irretiti, et Arialdus ipse, et ipse quem animo prae omnibus diligebat, et aliquantis cum Laicis, qui Girardi de Monteforte sententias fere consentiebant, quos ipse paulo ut filios complexus deosculabatur ecc. Nel cap. 26 dello stesso libro viene riferito un discorso del sacerdote decumano Andrea, ove è notevole questo passo (Pertz, pag. 93): Forsitan adhuc illa sententia implicitus es, qua olim illi de Monteforte te imbuerant, qui omnem christianitatem mulierem non tangere et genus humanum sine semine virili apum more nasci dicentes, falsis sententiis affirmabant?
[386]. Andrea nella vita di Arialdo, cap. IV, 4 (Puricelli, pag. 78), attribuisce al santo novatore questo discorso: Ecce Christus clamat: Discite a me quia mitis sum, et humilis corde. Et iterum de se dicit: Filius hominis non habet, ubi caput reclinet. Et item Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est Regnum Coelorum. E contra vero ut inspicitis, vestri Sacerdotes, qui effici possunt ditiores in terrenis rebus, excelsiores in aedificandis turribus et domibus, superbiores in honoribus, in mollibus delicatisque vestibus pulchriores, ipsi putantur beatiores. En ipsi, ut cernitis, sicut laici palam uxores ducunt: stuprum, quemadmodum scelesti laici, sequuntur atque ad nefandum hoc opus patrandum tanto sunt validiores, quanto a terreno labore minus oppressi; videlicet viventes de Dono Dei. Possiamo confrontare questo discorso con le accuse che i Catari faceano alla Chiesa cattolica. (V. Moneta, pag. 60, e 303). Ecclesia Christi imminentibus tribulationibus saepe esuriebat .... Romana Ecclesia in divitiis multis est et in deliciis induta purpura et bysso, et epulatur quotidie splendide et secure, et stabilis in hoc mundo non laborat manibus suis, sed ipsa lasciva et otiosa devorat aliorum labores .... Ecclesia Christi contemnebatur et blasphemabatur a mundo, e converso Ecclesia Romana a mundo honoratur. Altrettali simiglianze scopriremo nel discorso di Arialdo riferito da Arnolfo, III, 11 (Pertz, 19): Pro luce palpatis tenebras, caeci omnes effecti, quoniam coeci sunt duces vestri sed numquid potest coecus coecum decere. Nonne ambo in foveam cadunt?
[387]. Arnolfo, III, 14 (Pertz, 21): Tamen in presenti coetu, quia Romanus erat, archiepiscopo praesidere contendit. Unde subito factus est popularis in urbe tumultus, ut nisi cessisset illius humilitas, quod suum erat, fecisset impetum, non quidem gratia Widonis, sed Ambrosiani causa honoris. Pietro Damiani, Opp., 42, rimprovera Arnolfo di non aver mantenuta la promessa fatta in quel tumulto, che si sarebbe chiuso in un convento se avesse avuta salva la vita.