(Archivio Gonzaga in Mantova.)
Documento N. XXII. Dyalogus mortis et Pontificis laborantis febre. 1500.
P. quid mors seva petis. M. te. P. me quo jure. M. quod hora en properat. P. quid ais. M. parcaque fila secat.
P. heu mihi. M. quid luges? P. parum vixisse. M. videtur omnib. at nimium. P. cur rogo. M. quod malus es.
P. dic quid queso mali comisi? M. causa fuisti quod prede Gallis Itala Terra fiat. Non hoc parum. P. invitus feci non sponte: necesse sed fecisse fuit. M. Jam satis est morerer.
P. hoc numquid solum cogit me Tartara adire. M. non fas esse tibi quod scelus omne putas.
P. quod scelus heu miserum. M. solitus quod rendere cuncta per fas atque nephas. P. penitet. M. hoc nihil est.
P. seva nimis cur hoc nihil est. M. in funere quando haud prodest aliquem penituisse mali.
P. Julia me miserum cur non defendis: amavi si te corde magis. M. digna lenone satis. Nunc morerer et te non defendet Julia: neque enixa est utero terque quaterque tibi.
P. Da saltem ante obitum. M. Garris. P. concede rogatis hoc unum. M. insanis. P. hoc. M. citius morere.