Illegitime genitos ex quorum verisimilibus infantilis etatis inditiis spes concipi potest quod succedentibus annis se in viros debeant producere virtuosos quosque progenitorum suorum preclara merita et ortus generosa propago decorant, nature vicium minime decolorat, quia decus virtutum geniture maculam abstergit in filiis et pudicitia morum pudor originis aboletur. Attendentes igitur quod sicut indubie credimus et habet fide dignorum assertio tu qui ut creditur defectum natalium pateris de dilecto filio nobili viro Cesare Borgia de Francia Romandiole et Valentie Duce soluto ad presens gentium nostrarum et Sancte Romane Ecclesie Armigerarum Capitaneo et Confalonerio generali genitus et soluta et in tertio vel circa tue etatis anno constitutus existis defectum predictum succedentibus tibi annis honestate morum et vite aliisque probitatis et virtutum meritis multipliciter recompensabis redimens favore virtutum quod in te ortus odiosus ademit, et propterea volentes te premissorum intuitu favore prosequi gratie spetialis motu proprio non ad tuam vel alterius pro te nobis super hoc oblate petitionis instantiam, sed de nostra mera liberalitate et ex certa scientia ac de apostolice potestatis plenitudine tecum ut in quibuscunque Civitatibus, Dominiis, Ducatibus, Comitatibus, Baroniis, Terris Castris, Oppidis, Locis, Palatiis, domibus, possessionibus aliisve bonis ac juribus omnibus prefati Cesaris Ducis eiusque fratris et sororis, ac parentum, agnatorum cognatorum consanguineorum affinium tuorum et aliorum quorumcumque cuiuscumque qualitatis quantitatis denominationis valoris et pretii etiam quantumcumque notabilis et maximi fuerint etiamsi eisdem Cesari Duci fratri sorori suis parentibus, agnatis, consanguineis et affinibus vel eorum progenitoribus et aliis quibuscumque pro se et descendentibus legitimis et naturalibus in perpetuum vel ad tempus aut in certam generationem a Romana vel aliis Ecclesiis Monasteriis locis ac personis Ecclesiasticis secularibus vel regularibus in vicariatum feudum censuale seu nobile antiquum paternum et avitum seu retrofeudum, vel in emphiteosim aut livellum locationem seu censum aut alias quomodolibet concessa forent et in posterum concederentur aut a progenitoribus prefatis eisdem Cesari Duci fratri sorori suis parentibus agnatis cognatis consanguineis, et affinibus ac aliis quibuscumque donata relicta vel legata aut alias concessa seu hereditate fideicommisse vel alio quovis titulo in eos etiam cum prohibitione quod ad illegitimos devenire non possint translata existerent et transferentur seu concederentur in futurum tam ex testamento quam ab intestato absque tamen preiuditio illorum qui si Cesar Dux frater soror eius parentes, agnati cognati consanguinei et affines predicti intestati decederent succedere deberent succedere (sic), et ad illa ac quocumque alia similia vel dissimilia fideicommisse legati donationis inter vivos causa mortis aut quovis alio titulo quo etiam a nobis et sede apostolica in posterum illa tibi concedi, dari et donari quovis modo contigerit devenire eaque recipere consequi habere possidere et retinere ac in eisdem civitatibus dominiis Ducatibus Comitatibus Baroniis Terris Castris Oppidis atque locis Vicarii feudatarii et superioris in illis nomine jurisdictione imperio preeminentia honore et auctoritate fungi et potiri ac de eisdem civitatibus dominiis Ducatibus Comitatibus Baroniis Castris Oppidis Terris locis iuribus palatiis domibus possessionibus atque bonis disponere et in illis successores et heredes habere, ac ad honores dignitates Magistratus et offitia quecumque secularia publica et privata eligi recipi et assumi illaque et quoscumque actus legitimos cuiuscumque qualitatis et denominationis fuerint gerere et exercere ac de agnatione Cesaris Ducis et de familia de Borgia huiusmodi esse censeri et nominari ac nobilitate insignibus armis privilegiis concessionibus iuribus indultis libertatibus prerogativis et preeminentiis quibus legitime geniti de familia predicta utuntur potiuntur et gaudent ac uti potiri et gaudere poterunt quomodolibet in futurum utri potiri et gaudere libere ac licite ac efficaciter possis et debeas, tuque et Cesar Dux frater soror eius agnati cognati consanguinei et affines prefati invicem agnati cognati consanguinei et affines vere et omni prorsus fictione cessante quoad omnes iuris comunis et municipalis concessionumque predictarum, et alias quoscumque plenissimos effectus sitis in omnibus et per omnia et sine ulla prorsus differentia perinde ac si de legitimo Thoro procreatus fores auctoritate Apostolica tenore presentium de spetialis dono gratie dispensamus tibique pariter indulgemus teque quoad premissa omnia et quecumque ac qualiacumque alia eisdem motu scientia auctoritate et potestatis plenitudine legitimamus ac vere ingenuitati et justis natalibus plenissime et etiam efficacissime motu scientia auctoritate et potestatis plenitudine similibus omnino restituimus et reintegramus ac legitimatum et vere ingenuitati justisque natalibus huiusmodi plenissime et etiam efficacissime omnino restitutam et reintegratum decernimus ac nuntiamus per presentes tibique ut in omnibus et singulis per te de cetero a nobis et sede predicta et Legatis eiusdem seu alias quomodolibet impetrationibus indultis gratiis concessionibus privilegiis libertatibus immunitatibus exemptionibus dispensationibus et litteris obtinendis seu alias concedendis gratiam et justitiam aut utrumque mixtim concernentibus nullam de defectu et dispensatione huiusmodi mentionem facere tenearis nec gratie et litere desuper conficiende propterea de surreptionis obreptionis et nullitatis vitio aut intentionis defectu notari possint sed perinde valeant plenamque roboris firmitatem obtineant et tibi suffragentur in omnibus et per omnia ac si de defectu et dispensatione predictis plena et expressa mentio facta fuisset eisdem motu scientia auctoritate et potestatis plenitudine concedimus. Et nihilominus Cesari Duci fratri sorori suis agnatis cognatis consanguineis affinibus et aliis quibuscumque de Civitatibus Dominiis Ducatibus Comitatibus Baroniis Terris Castris oppidis et locis iuribus Palatiis domibus possessionibus ac bonis omnibus ad eos ex successione parentum, agnatorum, consanguineorum et affinium suorum ac alias quomodolibet legitime nunc et pro tempora pertinentibus in favorem tui testandi et de illis alias pro eorum libito voluntatis disponendi, illaque inter vivos et causa mortis tibi donandi ac alias prout eis videbitur et placebit concedendi paribus motu scientia auctoritate et potestatis plenitudine plenam liberam et omnimodam licentiam potestatem et facultatem elargimur decernentes quas fieri contigerit tibi donationes huiusmodi de predictis omnibus et quibuslibet aliis bonis tam a Cesare Duce fratre sorore suis agnatis cognatis consanguineis et affinibus prefatis quam aliis quibuscumque etiam a nobis et sede prefata que de iure aut ex forma statutorum Urbis aut aliorum locorum insinuationum seu aliam solemnitatem per statuta ipsa ultra iuris formam adinventam exigerent absque insinuatione et solemnitate huiusmodi validas et efficaces fore et observari debere in omnibus et per omnia perinde ac si donationes ipse insinuatione et solemnitatibus debitis et requisitis intervenientibus et alias legitime fierent et facta fuissent ac presentes si ullo unquam tempore forsan dubitari et tibi opponi contingeret te forsan dictum defectum de alio quam Duce prefato pati quem etiam quocumque modo et quacumque alia persona ecclesiastica vel seculari etiam cuiuscumque dignitatis et excellentie mundane vel Ecclesiastice etiam supreme, etiam tali quod de illa spetialis specifica et expressa mentio habenda illaque omnino speciali nota digna foret alioquin presentium totaliter periret effectus, illum patiaris vel pati dici posses ad omne dubium submovendum ac cavillationes evitandas quietique tue consulendum eisdem motu scientia auctoritate et potestatis plenitudine haberi volumus pro plenissime et sufficienter expresso eam vim eumdemque vigorem et effectum omnino consequi et sortiri tibique suffragari debere ac si dictus defectus quicumque fuerit et esse dici posset alias specifice et plenissime expressus fuisset ipsasque presentes ad probandum etiam plenissime defectum predictum quomodocumque et undecumque proveniat ut prefertur in judicio et extra ac alias ubilibet etiam plenissime sufficere, nec ad id probationis alterius adminiculum requiri. Sicque per quoscumque Judices et Commissarios etiam Sancte Romane Ecclesie Cardinales ac causarum Palatii Apostolici Auditores in quacumque instantia sublata eis et cuilibet eorum quavis alia interpretandi facultate sententiari deffiniri et judicari debere irritum quoque et inane si secus super hiis a quoquam quavis auctoritate scienter vel ignoranter contigerit attemptari. Non ostantibus defectu et aliis premissis ac constitutionibus et ordinationibus Apostolicis legibus quoque Imperialibus et dicte urbis nec non Civitatum et locorum aliorum municipalibus statutis et consuetudinibus etiam iuramento confirmatione Apostolica vel quavis firmitate alia roboratis editis et edendis etiam insinuationem et alias solemnitates huiusmodi exigentibus et quibus caveretur expresse quod illegitimi succedere non possent et que etiam Cesar Dux frater soror sui agnati cognati consanguinei et affines prefati observare iurassent et iurarent in posterum que quidem iuramenta eis quoad hoc relaxamus nec non textatorum et donantium ac aliorum quorumlibet prohibitionibus quodque Vicariatuum Feudorum in emphiteosim censum locationem et livellum concessiones huiusmodi pro vere et non ficte legitime descendentibus et genitis dumtaxat emanaverint atque processerint ac emanarent et procederent in futurum, quibus omnibus etiam si de illis eorumque totis tenoribus pro illorum sufficienti derogatione spetialis specifica expressa individua ac de verbo ad verbum non autem per generales clausulas et importantes mentio seu quevis alia expressio habenda foret et in eis caveretur expresse quod illis nullatenus posset derogari tenores huiusmodi presentibus pro sufficienter ac de verbo ad verbum expressis et insertis habentes illis alias in suo robore permansuris quoad premissa eisdem motu scientia auctoritate et potestatis plenitudine spetialiter et expresse omnino derogamus et derogatum esse volumus ceterisque contrariis quibuscumque. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre dispensationis indulti legitimationis restitutionis reintegrationis nuntiationis concessionis elargitionis decreti voluntatis relaxationis et derogationis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis Dei ac Beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius se noverit incursurum. Datum Rome apud Sanctum Petrum anno Incarnationis Dominice Millesimo quingentesimo primo Kalendas Septembris Pontificatus nostri Anno Decimo.

Hadrianus.

(a tergo = duplicata)

(Archivio di Stato in Modena.)

Documento N. XXVIII. Seconda Bolla di Alessandro VI relativa allo stesso Giovanni Borgia.

1º settembre 1501.

Alexander Episcopus Servus Servorum Dei Dilecto Filio Nobili Johanni de Borgia Infanti Romano Salutem et Apostolicam Benedictionem.

Spes future probitatis que ex verisimilibus tue infantilis etatis inditiis concipi potest quod succedentibus annis te in virum debeas producere virtuosum, merito nos inducit ut te spetialibus favoribus et gratiis prosequamur. Hodie si quidem tecum in tertio vel circa tue etatis anno constituto ut non obstante defectu natalium quem te de dilecto filio Nobili Viro Cesare Borgia de Francia, Romandiole et Valentie Duce conjugato nostrarum et Sancte Romane Ecclesie gentium Armigerarum Capitaneo et Confalonerio Generali genitum et soluta pati expressum fuit ut in quibuscumque Civitatibus Dominiis Ducatibus, Comitatibus, Baroniis, Terris, Castris, Oppidis, Locis Palatiis domibus possessionibus aliisve bonis ac juribus omnibus prefati Cesaris Ducis ejusque fratris et sororis ac parentum Agnatorum Cognatorum, consanguineorum affinium tuorum et aliorum quorumcumque cujuscumque qualitatis quantitatis denominationis, valoris, et pretii etiam quantumcumque notabilis et maximi forent etiam si eisdem Cesari Duci fratri sorori suis parentibus Agnatis Cognatis consanguineis et affinibus vel eorum progenitoribus et aliis quibuscumque pro se et descendentibus legitimis et naturalibus in perpetuum vel ad tempus aut in certam generationem a Romanis vel aliis ecclesiis, monasteriis locis ac personis Ecclesiasticis secularibus vel regularibus in vicariatum feudum censuale seu nobile antiquum paternum et avitum seu Retrofeudum vel in Emphiteosim aut livellum locationem seu censum aut alias quomodolibet concessa et in eos translata forent et in posterum concederentur ac transferentur tam ex testamento quam ab intestato absque tamen prejuditio illorum qui si Cesar Dux et alii predicti intestati decederent succedere deberent succedere (sic), et ad illa ac quecumque alia similia vel dissimilia quovis titulo quo etiam a nobis et sede Apostolica illa tibi in posterum concedi dari et donari quovismodo contigerit devenire in eaque recipere consequi habere possidere et retinere ac de illis disponere et in eis successores ac heredes habere et ad honores dignitates magistratus et offitia quecumque secularia publica et privata eligi recipi et assumi illaque et quoscumque actus legitimos cujuscumque qualitatis et denominationis fuerint gerere exercere ac de agnatione et de familia de Borgia huiusmodi esse censeri et nominari ac nobilitate insignibus armis privilegiis concessionibus juribus indultis libertatibus prerogativis et preeminentiis quibus legitime geniti de familia predicta utuntur potiuntur et gaudent, ac uti potiri et gaudere poterunt quomodolibet in futurum uti potiri et gaudere libere licite et efficaciter posses ac deberes motu proprio et ex certa scientia ac de Apostolice potestatis plenitudine auctoritate apostolica dispensavimus tibique pariter indulsimus teque quo ad premissa omnia et quecumque ac qualiacumque alia legitimavimus ac vere ingenuitati et justis natalibus plenissime et efficacissime omnino restituimus et reintegravimus ac alia fecimus concessimus et decrevimus prout in aliis nostris desuper confectis litteris quorum tenores ac si de verbo ad verbum presentibus insererentur haberi voluimus pro sufficienter expressis et insertis ac quarum plenissimam scientiam et notitiam habemus, plenius continetur. Cum autem tu defectum predictum non de prefato Duce sed de Nobis et dicta muliere soluta patiaris, quod bono respectu, in litteris predictis specifice exprimere noluimus Nos ne ullo unquam tempore contigat litteras predictas de intentionis defectu et nullitatis vitio notari teque desuper molestari tempore procedente debite providere ac te gratioso favore prosequi volentes motu simili non ad tuam vel alterius pro te nobis super hoc oblate petitionis instantiam sed de nostra mera liberalitate ac deliberatione eisdem scientia potestatis plenitudine et auctoritate tenore presentium volumus tibique concedimus quod littere dispensatio legitimatio restitutio reintegratio concessio indultum et decretum predicta omniaque et singula in eisdem litteris contenta concessa et expressa ac pro tempore inde secuta valeant plenamque roboris firmitatem obtineant et tibi suffragentur in omnibus et per omnia etiam tam quo ad successionem quam omnia et singula alia in illis expressa concessa et contenta hujusmodi perinde ac si in eisdem litteris quod dictum defectum de nobis ac dicta muliere soluta patiebaris expressum fuisset. Et nihilominus si contigerit te tempore procedente in quibuscumque litteris scripturis et instrumentis cuiuscumque qualitatis et conditionis ac donationibus et concessionibus etiam quantumcumque maximis etiam a nobis et sede predicta ac prefatis Duce fratre et sorore suis et aliis quibuscumque personis tibi faciendis litterisque Apostolicis desuper concedendis prefati Ducis filium dici et nominari ac quoscumque alios actus sub dicta nominatione quovis modo gerere et exercere ac insignibus et armis prefati Cesaris Ducis etiam publice quomodolibet uti motu scientia potestatis plenitudine et auctoritate similibus declaramus nullum propterea tibi preiuditium quomodolibet afferi nec presentibus aliquo derogatum censeri, sed omnia a nobis et sede predicta Duce fratre sororis suis prefatis et aliis quibuscumque personis in tui favorem et comodum pro tempore concessa et per te etiam pro tempore gesta et facta in quibus prefati Ducis natus fueris nominatus eam vim eum vigorem eumdemque effectum in omnibus et per omnia sortiri ac operari posse sive debere quos operarentur et sortirentur si in illis noster et non prefati Ducis natus nominatus fores et nominaveris nec ullo unquam tempore illis quovis quesito colore via causa modo forma de iure vel de facto in iuditio vel extra de nullitatis ac surreptionis et obreptionis vitio nec non intentionis defectu opponi seu obici posse quomodocumque supplentes eisdem motu scientia auctoritate et potestatis plenitudine omnes et singulos tam iuris quam facti defectus si qui forsan premissorum occasione intervenire pretendi possent in eisdem ac decernentes sic per quoscumque Judices et Commissarios etiam causarum Palatii Apostolici Auditores ac Sancte Romane Ecclesie Cardinales in quacumque instantia sublata eis et cuilibet eorum quavis alia interpretandi facultate sententiari deffiniri et iudicari debere irritum quoque et innane si secus super his a quoquam quavis auctoritate scienter vel ignoranter contigerit attemptari. Non obstantibus premissis ac costitutionibus et ordinationibus Apostolicis Legibus quoque Imperialibus nec non omnibus illis que in litteris predictis voluimus non obstare ceterisque contrariis quibuscumque. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre voluntatis concessionis declarationis suppletionis et decreti infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem Omnipotentis Dei ac Beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius se noverit incursurum.

Datum Rome apud Sanctum Petrum Anno Incarnationis Dominice Millesimo quingentesimo primo Kalendas septembris Pontificatus Nostri Anno Decimo

Hadrianus