Eodem anno pont. Ind. et mense die vero VIII. Junii. In presentia mei not. et testium etc. honesta Mulier Dna Vannotia relicta quond. dni... scriptoris apostolici Intendens ad secunda vota transire ac se matrimonio collocare et nuptias contrahere cum spectabili viro dno Carulo canale de Mantua.
Ante nuptias donavit eidem presenti et acceptanti ducatos auri in auro Mille et ultra donavit eidem similiter psenti et acceptanti unum ex officiis sollicitator. bullarum aplicar. et (promisit) facere et curare quod suis sumptibus dictum officium dicto dno Carulo conferatur vel gratis concordetur. Amplius et promisit eid. psenti in dotem et dotis nom. et pro jocalibus dare tradere et consignare eidem illud quod concorditer asseruerunt fuisse constitutum inter eos per manus spectabilis viri Dni Francisci de Maffeis scriptoris apostolici ac basil. S. Petri canonici et laurentii Barbarini de Catellinis Roni civis presentium et sic esse affermantium quorum dictis stare et credere promiserunt et convenerunt et tempore quo fiet salutio dotis promiserunt facere contractus cum cautelis ypotecis promissionibus et stipulationib. consuetis et cum dicta donatione dotis et jocalium constitutione. prefatus dnus Carolus interrogatus per me notar. ut publicam personam si volebat recipere habere et tenere in suam legitimam uxorem prefatam dnam Vannotiam respondit volo et similiter interrogata dicta dna Vannotia si volebat recipere dictum dnum carolum presentem in suum legitimum Maritum et ipsum pro legitimo viro habere et tenere secundum ritum sancte matris ecclie respondit volo. Et sic mutuo consensu et interveniente anuli aurei immissione in digito anulari ipsius dne Vannotie per ipsum dnum Carolum immissi matrimonium legitimum ac mutuo consensu interveniente per verba de presenti sponte contraxerunt. Que quid. omnia et singula perpetuo attendere et observare promiserunt. Rogaveruntque me notm ut publicum conficerem instrumentum unum vel plura et totiens quotiens etc.
Acta fuerunt hec Rome in domo habitationis prefate dne Vannotie site in Rne Arenule juxta plateam de branchis presentibus Rd.º pre dno (mancano parecchie parole) Juliano Gallo Mercatore Bruchardo Barbarino et Dodro (sic) de Carnariis et aliis quampluribus testibus ad predicta vocatis et rogatis.
(Protocollo del Notaio Camillo Beneimbene, nell'Archivio de' Notai al Campidoglio.)
Documento N. III. Tavole nuziali tra Ursino Orsini e Giulia Farnese.
20 maggio 1489.
I. D. o. n. Anno pont. et Ind. quibus supra mensis vero Mai die XXma in presentia Rmi in xpto pris dni. R. Cardinalis et Epi. portuensis S. R. E. Vicecancellarii ac R.orum patrum dni Bartholomei Martini Epi Segobricensis dni Francisci Garzett Canonici Toletani et Johannis Staglie civis Romani et mei publ. notarii ad hec adhibitorum et rogatorum. Cum sicut infrascripte partes asseruerunt et sponte confesse fuerunt, alias inter mag.cum dom. Ursinum filium quond. mag.ci dni Ludovici de Ursinis dni Castri Vasanelli et mag.cam dnam dnam Adrianam matrem et tunc tutricem dicti dni Ursini ex una et mag.cam et honestam puellam dnam Juliam filiam quondam Mag.ci viri dni Petri Luisii de Farnesio tunc in humanis existentis et ipsum quond. dom. petrum ut patrem et legitimum tunc administratorem prefate Julie parte ex altera contracta fuerint sollemnia sponsalia de futuro cum promissionibus dotis et aliis promissionib. et pactis inter eos initis et contractis et ad presens dicti sponsi puberes facti dicta sponsalia rata grata et firma habentes in dicta promissione ipsorum nomine facta perseverantes ac persistentes dicta sponsalia ac legitimas nuptias solemni ac legitimo consensu de presenti interveniente et per traditionem et immissionem anuli sponsalis contrahere velint et de dicta dote promissa ydoneas cautiones facere et recipere. Ea propter [Mag.cus vir dnus Alexander filius et heres prefati quond. dni petri loisi de farnesio et ut frater et conjuncta persona prefate dne Julie qui primo et ante oia cum juramento sollemni tactis corporaliter sacris scripturis in manibus mei Noti ad sancta Dei evangelia infrascripta oia et singula perpetuo attendere et observare et contra non facere dicere vel venire ratione sue minoris etatis XXti aut XXV annor. nec restitutionem in integrum postulare pro se ipso ac vice et noie Magci viri dni Angeli de Farnesio sui germani fratris et coheredis pro quo et se et bona sua principaliter et in solidum obligavit et de rato et rati habitione promisit et se facturum et curaturum ita et taliter et cum effectu quod dictus suus frater infrascripta oia et singula rata et firma habebit et contra non faciet dicet vel veniet ut supra. Et una cum prefato dno Alexandro] [Hoc totum scriptum fuit antequam stipulatum fuerit instrumentum deinde non fuit stipulatum quia defuit presentia dni Alexandri qui expectabatur et non venit ideo sic cancellatum fuit manu mei Notii.] Rdus in xpo pr. dnus Jacobus de Gaytanis prothonotar. apostolicus et Magcus et generosus vir dnus Cola de Gaytanis germani fres avunculi conjuncteque persone ejusdem Julie similiter de rato et rati habitione promictentes et sese in solidum obligantes et ex certa scientia obligari et teneri volentes promiserunt, et sollemni pactione et stipulatione intervenientib. convenerunt, dicto dno Ursino sponso prefate dne Julie presenti et michi Notº ut publice persone legitime stipulanti nuptiar. tempore et infra dilationes infrascriptas dare solvere numerare et in pecunia numerata cum effectu traddere eidem dno Ursino pro dote et dotis promisse nomine ad opus et utilitatem prefate dne Julie summam et quantitatem trium milium et quingentor. ducator. auri de camera ad computum LXXII. bl. pro quolibet duc. de qua integra summa dotis Mille solvere promiserunt infra termin. duor. annor. proxime futuror. a die presentis contractus incipiendor. et ut sequitur finiendorum Reliquos vero solvere promiserunt infra dilationes infrascriptas vz. quia singulis futuris annis post cursum dictor. duor. annor. solvere promiserunt dicto dno. Ursino ducatos sexcentos usque ad integram solutionem totius summe dictor. trium milium quingentor. ducator. cum omnib. dannis expensis et interesse dicta ex causa et indefectum solutionis predictor. vel aliorum ipsorum patiendis faciendis et incurrendis de quib. stare et credere simplici dicto et justo dicti dni Ursini et suor. heredum et successor. absque alia judicis taxatione seu boni viri arbitratu me Not.º sollemniter stipulante pro eo et dictis heredib. et successorib. omnibusq. quor. interest vel intererit in futurum Cum pactis et conventionibus sollemni stipulatione vallatis de restituenda vel lucranda dicta dote in omnem casum et eventum matrimonii dissolvendi secundum formam et dispositionem juris communis et secund. consuetudinem inter magnates urbis hacten. observatam. Et precibus et rogatu prefator. dnor. Alexandri de Farnesiis dni Jacobi prothon. et dni Cole de Gaytanis sui fris. et cujuslib. ipsor. Magcus vir dom. Gabriel de Cesarinis ac ven. vir dom. Franciscus de Lenis Canonicus Roman. et dom. Marius de Mellinis Franciscus de Lenis filius et specialis nuntius Rdi ptris dni petri de lenis Clerici camre apostolice ab eo prout asseruit ad hoc missus pro quo et se obligando de rato promisit et Lellus Stefani de Lellis et Francis. Teoli omnes cives Romani sartus se ad infrascripta non teneri nec obligari sed teneri et obligari volentes ex certa eorum et cujusq. ipsor. scientia ipsi et quilib. ipsor. pro rata sponte sollemniter fidejubendo et intercedendo promiserunt et juraverunt se facturos et curaturos ita et taliter et cum effectu quod dicti principales expromissores predicta omnia et singula per eos promissa et pacta observabunt et adimplebunt et temporib. et dilationibus supra expressis dictam promissam dicto dno Ursino persolvent. Alias teneri voluerunt ipsi et quilib. ipsor. pro rata ad integr. solution. dictor. trium mil. et quingentor. ducator. infra dilationes supra expressas vd. quisq. pro rata sua tantum Que quidem omnia et sing. tam dicti principales expromissores quam fidejussores prefati perpetuo attendere et observare ut sup. promiserunt, contraq. non facere dicere nec venire pro quib. obligaverunt sese et omnia et sing. ipsor. bona mobilia stabilia presentia et futura et voluerunt pro predictis posse conveniri et cogi in omni loco et in omni foro et coram quocunq. judice ecclesiastico vel seculari et feriatis dieb. quibus renuntiaverunt expresse, renuntiaverunt et privilegio fori et omnib. exemptionib. ac defensionib. quib. contra promissa facere dicere vel venire possent vel aliquis eorum posset. Renuntiaver. etiam expresse dicti expromissores et fidejussores capituli divi hadriani et nove constitutionis beneficio ac beneficio de duob. vel plurib. reis debendi dividendar. et cedendar. actionum. Et juraverunt omnes sollemniter. Rogaveruntq. me notarium et dederunt potestatem.
Actum in domib. prefati R.mi D. Vicecancellarii in cam. stellarum presente ipso R.mo dno aliisque prenominatis supra descriptis etiam pro testibus adhibitis et rogatis.
Eisdem Anno pont. mense die vero XXI. factus fuit sollemnis contractus nuptiar. [Arratio solemnis] per immissionem anuli et legitimo consensu interveniente per verba vis volo ad interrogationem mei Notarii Si vellent alter in alterius legitimum matrimonium. primo dictus Ursinus respondit velle deinde similiter prefata dna Julia ibid. presens ipsum Ursinum in legitimum virum habere velle respondit Adstantibus ibi R.mo d.no Vicecancellario prefato R.mo d.no Cardinale de Ursinis Rmo d.no Rinaldo de Ursinis Archiep. Florentino et magna prelatorum et Magnatum et Nobilium Viror. multitudine. In domib. prefati dni Vicecancellarii in porticu seu viridario de quib. ego idem Notarius rogatus fui cum potestate extendendi in ampliori forma si opus fuerit.
Eisd. anno pont. mense et die et in eod. loco personaliter constitutus coram me Not. et testib. infrascriptis Mag.cus vir dnus Angelus de Farnesio [Promissio indemnitatis cum ratificatione facta per M. d. Angm de farnesio.] qui primo et ante omnia cura sollemni juramento tactis sacris scripturis renuntiavit beneficio minoris etatis XXV. annor. et asserens se esse maiorem XXti et promisit non contravenire ac de rato et rati habitione promisit pro dno Alexandro ejus germano fare et se facturum certa prout asseruit habens scientiam de contractu promissionis dotis nomine dne Julie sue sororis Mag.co dno Ursino et de fidejussorib. prefatis pro summa trium mil. quingentor. ducator. et de aliis contractis in obligatione per eos facta Ad requisitionem et interpellationem Mag.ci dni Nicolai de Gaitanis ibidem presentis ac etiam mei Not.ii publici sponte et ex certa ejus scientia et non per errorem Ratificavit emologavit et confermavit omnia et sing. facta gesta promissa et contracta per ipsum Mag.cum dnum Nicol. Gaytanum ipsius dni Angeli et fratris nomine in dicto contractu sponsalium contenta et celebrata ac fidejussiones propterea prestitas et omnia et sing. in ipso contractu contenta et promisit ipsum dnum Nicolaum et alios expromissores et fidejussores perpetuo conservare ac dissobligare et liberare ab omni obligatione promissionis in fidejussione per eos prestita me Not.º ut publica persona presente et stipulante. Alias teneri voluit dictus dnus Angelus pro se et dicto suo fratre ad omnia et singula damna etc. de quibus etc. et pro quibus etc. Et voluit etc. et renuntiavit etc. et juravit, et dedit potestatem etc.