CLARISSIMO AC DOCTISSIMO VIRO IOANNI IATTA.
Mitto ad Te, vir clarissime ac doctissime, Rubastinorum numorum catalogum excerptum ex opere de Italiae veteris numismatis, cujus alteram paro editionem. Vt illum promulsidis loco, in publicum proferas, lubentissime adsentior. Quaedam tamen monenda sunt, ut ejus catalogi usus fieri possit. Primum igitur tenendum, me Rubastinorum numos ita numerasse, ut sub unoquoque numero plures quandoque complecterer, qui modulo tantum inter se paullulum differrent, ut ex. c. num. 2, qui numus modo quarti est moduli, modo quarto aliquanto majoris, modo quarti cum dimidio. Numero igitur moduli notitiam subjeci, simplicem aliquando, aliquando multiplicem. Deinde, descriptio numi duabus, quas vocant, columnis ita est distincta, ut quae a sinistris legentis est, posticae, quae a dextris, anticae typos, sigilla, litteras in area, et epigraphen indicet. Praecedit typus, qui alphabetico ordine indicatur in postica propter commodiorem catalogi usum: typi descriptioni subjiciuntur sigilla vel litterae in area; denique epigraphe quae semper ad legentis dextram exhibetur, ut omnes uno velati intuitu facile patere possint. Quum typus plane idem posticae vel anticae in sequente numo recurrit, indicavimus compendii caussa nota id. quae nempe idem typus significat. Item cum sequentis numi epigraphe a superiore non variat, dedimus ead. epigr. idest eadem epigraphe. Moduli sunt ipsissimi Mionnetani, quorum scalam, ut vocant, in tabulis repetimus. Argenteos numos nota AR. indicavimus, qua qui carent omnes sunt aenei. Numorum descriptionem sequitur 1. scriptorum vel museorum, e quibus eorum notitiam hausimus, demonstratio: 2. notulae quaedam criticae atque exegeticae. Additae tua voluntate aeneae duae tabellae seriem Rubastinorum numorum exhibent, quantum fieri potuit, ditissimam: e quibus decem ad minimum, a ceteris variantes, tuo nunc primum e gazophylacio prodeunt. Vale, clarissime ac doctissime vir, Ruborum non minus ac totius Italiae nostrae Decus ac Gloria, meque tui a prima aetate observantissimum, quod facis, amare perge. Dabam VI id. oct. e suburbano meo Leucopetrano A. R. S. MDCCCXLIII.
EXPLICATIO NOTARVM.
dm — dextrorsum.
sm — sinistrorsum.
| Typi posticae partis. | Typi anticae partis. |
| 1 (mod. 5½) Vide tab. I fig. 1. | |
| Aquila sinistrorsum alis expansis fulmen unguibus tenet: a sinistris in area ΡΥΨ | Caput barbatum laureatum dextrorsum. |
| 2 (mod. 4, 4 +, 4½) | |
| — id. sm a sinistris in area ΡΥΨ | Idem dm. |
| 3 (mod. 3) | |
| — id. sm a sinistris in area ΡΥΨ | Idem dm. |
| 4 (mod. 5 —) Vide tab. I fig. 2. | |
| — id. sm a sinistris in area ΡΥΨ | Idem dm.; retro K. |
| 5 (mod. 3) | |
| — id. sm a sinistris in area ΡΥΨ | Idem dm. |
| 6 (mod. 3 +, 4, 4½) Vide tab. I fig. 3. | |
| — id. sm in area a dextris lunula a sinistris ΡΥΨ | Idem dm; in area ante os lunula retro Θ. |
| 7 (mod. 2) | |
| Clava, arcus, pharetra ΡΥ | Caput imberbe laureatum dextrorsum. |
| 8 (mod. 4 —, 4) Vide tab. I fig. 4. | |
| Clava nodosa, et pharetra transversae dextrorsum, taenia sinistrorsum colligantur: inferius arcus nervo superius posito: supra clavam ΡΥΨ; omnia in corona e duobus lauri ramis inferiore parte dextrorsum colligatis. | Caput imberbe laureatum dextrorsum. |
| 9 (mod. 3 —, 3, 3 +, 3½) | |
| — id. supra clavam ΡΥΨ; omnia in corona ut supra. | Idem dm. |
| 10 AR. (mod. 1, 1 +) Vide tab. I fig. 5. | |
| Fulmen quatuor alis instructum, quarum duae sursum, duae deorsum a sinistris Ρ, a dextris Υ. | Bucranium adversum, infulis ex utroque cornu dependentibus. |
| 11 AR. (mod. 1, 1 +) Vide tab. I fig. 6. | |
| Lyra, inferiore sui parte globosa, taenia e dextris dependente. | Idem supra ΡΥ |
| 12 (mod. 3 —, 3, 3 +) | |
| Mulier sinistrorsum stans dextra pateram, sinistra cornucopiae: a dextris ΡΥ | Caput barbatum laureatum dextrorsum ΓΡΟΣΕΟΕ |
| 13 (mod. 3 +) Vide tab. I fig. 7. | |
| — id. sm a dextris ΡΥ | Idem dm ΓΡΟ.ΣΕ.... |
| 14 (mod. 3) Vide tab. I fig. 8. | |
| — id. sm a dextris ΡΥ | Idem dm ΓΡΟΣΣΟΚ. |
| 15 (mod. 3 —) Vide tab. I fig. 9. | |
| — id. sm epigr. detrita | Idem dm ΓΡ··ΣΣΟΚ. |
| 16 (mod. 4) | |
| Noctua ramo insistens in area AI ΡΥΒΑΣΤΕΙΝΩΝ | Caput muliebre galeatum in area Κ. |
| 17 (mod. 3 +) | |
| — id. dm in area ΛΙ, ead. epig. | Caput muliebre galea oblonga, cristata, et duplici monili ornatum dextrorsum, crinibus in collum defluis. |
| 18 (mod. 4 +) Vide tab. I fig. 10. | |
| — id. dm in area ΛΙ, ead. ep. | Caput muliebre galea oblonga cristata ornatum, crinibus ad collum defluis, dextrorsum: supra Κ. |
| 19 (mod. 3 —, 3, 3½) | |
| — id. dm in area ΛΙ, ead. ep. | Idem supra Κ. |
| 20 AR. (mod. 2) | |
| Spica ΡΥ | Caput muliebre galeatum dextrorsum. |
| 21 AR. (mod. 2, 2½) Vide tab. II fig. 1. | |
| Spica duobus foliis inferius instructa a dextris cornucopiae a sinistris ΡΥ | Caput muliebre dextrorsum, galea oblonga et monili ornatum, crinibus ad collum defluis. |
| 22 AR. (mod. 1 +, 2) Vide tab. II fig. 2. | |
| — id. a dextris cornucopiae, a sinistris ΡΥ | Id. dm: praeterea in galea astrum. |
| 23 AR. (mod. 2) Vide tab. II fig. 3. | |
| — id. a dextris cornucopiae, a sinistris ΡΥ ac deinde A majus. | Idem dm sine astro. |
| 24 AR. (mod. 2) | |
| — id. in area cornucopiae, infra T ΡΥ | Caput muliebre galeatum. |
| 25 AR. (mod. 1 +, 2) Vide tab. II fig. 4, 5. | |
| Spica cum folio ad dextram inferius, cui impositum cornucopiae: a sinistris ΡΥ M | Caput muliebre galea oblonga ornatum dextrorsum, crinibus ad collum defluis. |
| 26 (mod. 3 —) Vide tab. II fig. 6. | |
| Victoria sinistrorsum stans, dextra globulum (coronam? an pateram?) sinistra palmae ramum; a dextris ΡΥΨ | Caput muliebre galea cristata oblonga et torque ornatum, crinibus ad collum defluis, dextrorsum. |
| 27 (mod. 3 —) Vide tab. II fig. 7. | |
| — id. sm a dextris ΡΥΨ | Idem dm retro K. |
| 28 (mod. 2 —, 2) Vide tab. II fig. 8. | |
| — id. sm a dextris ΡΥΒΑ | Idem dm. |
| 29 (mod. 1, 1 +, 1½) | |
| — id. sm a dextris ΡΥΒ | Idem dm. |
| 30 AR. (mod 2) Vide tab. II fig. 9. | |
| Vir nudus (Hercules) dextrorsum d. genu flexo, dextri pedis calci insidens, dextro brachio leonem stringit in se adsurgentem a dextris supra ΥΡ? | Caput muliebre dextrorsum galea cristata et duplici torque ornatum, crinibus ad collum defluis: in galea mulier in piscem desinens, duorum canum capitibus ex inguine erumpentibus, dextra elata, sinistra extensa. |
| 31 AR. (mod. 2 —, 2) Vide tab. II fig. 10. | |
| — id. a dextris supra ΡΥ | Idem dm. |
| 32 AR. (mod. 2) Vide tab. II fig. 12. | |
| — id. infra HOV (NOV) a sinistris ΡΥ | Id. dm. sine torque (pone cornucopiae, supra ΔΩ). |
| 33 AR. (mod. 2 —) Vide tab. II fig. 11. | |
| — id. infra TOV, a dextris supra ΡΥ | Idem dm. |
| 34 AR. (mod. 2) Vide tab. II fig. 13. | |
| — id. dm infra A, a dextris supra ΡΥ, a sinistris M | Idem dm. |
| 35 AR. (mod. 2) | |
| — id. dm: in area clava. ΡΥΣΙ | Idem dm. |
Scriptorum, vel museorum, e quibus numorum notitiam hausimus, demonstratio.
1) E museo cl. viri Ioannis Iatta.
2) Pembrock part. 2 tab. 26, Carellii tabulae anecdotae, Real museo borbonico tom. III tav. 32 fig. 1.
3) Carellii Ital. vet. num. pag. 38.