Quia vehementer pro commoditate rerum nostrarum, Dominatio nostra superioribus mensibus confederationem et intelligentiam conclusit cum illustr.mo Domino Caramano, medio nobilis viri Andreae Cornario, qui dominus vita functus est. Sitque optimum factu, eam cum filio suo, qui ei successit, juvene et animoso redintegrare.

Vadit pars quod per collegium mitti debeat unus nuntius ad ipsum dominum Caramanum, cum una pecia panni aurei valoris ducatorum ce. ipsi ill.mo domino pro mare partium ipsarum danda. Item cum aliis rebus valoris aliorum ducatorum CC. donandis primis portae suae sicuti collegio videbitur. Qui nuntius nostro nomine de obitu principis suis doleat, deque successione Exª sua congratuletur, curetque secum omnia capitula confederationis ipsius, ipso domino presente cum ill.mo patre suo conclusa, sua cum Exª redintegrare et confirmare, sicuti particularius ei per collegium in mandatis dabitur. Et replicentur litterae ad illustrissimum Ussonum Cassanum Ex. suae superioribus mensibus scriptae. Deque his omnibus detur notitia suprascripto ser Andreæ Cornario et ser Lazaro Quirino, qui rem ipsam praticare et iuvare poterunt, sicut autem fecerunt.

Secreta XXII, p. 67.

DOCUMENTO IV.


1464, 26 Septembris.

Quod orator domini Ussoni Cassani, qui ad presentiam nostrani fuit, q. primum expedire debeat, ut cum galeis Baruti ad partes Syriae se transferat et inde ad Dominum suum reverti, emique et donari debeant oratori predicto brachia velati cremisini XII et brachia VI scarlati pro duabus vestibus, et duc. C. auri uni eius filio detur pannus scarlatus pro una veste, et famulo pannus viridus et duc. IV, filio famulo autem duo. Fiuntque eis expense usque quo in terram Syriam descenderunt, quas solvat dominium. Et fieri eidem demonstratio. Emanturque et dentur dicto oratori brachia XX, panni aurei pulcherrimi, quæ nostro nomine in signum amoris nostri debeat presentare.

Qui denari accipiantur de deposito et de omni alia ratione unde... citius poterunt.

Domino vero Uxono Cassano scribatur in hac forma et oretenus etiam dicatur eidem oratori legantur q. ejusmodi litere de verbo ad verbum.