Et ex nunc captum sit, quod pro expeditione dicti oratores, accipi debeant ducatos 2000 auri de omni loco et officio, sive mutuo cum obbligatione necessaria quorum 500 auri sint pro illius provisione et reliqui pro impensis.

Et supra donis faciendis atque vestiendis et honorandis oratoribus prefati domini, collegium habeat libertatem providendi sicut ei visum fuerit et accipiantur pecuniae ad id necessariae ab officio rationem veterum.

Cum fueris in ditionem Caramani illum visita nostro nomine, sub literis nostris credentialibus, et suade atque orteris ad faciendum contra Turcum, et pete ut ad tuum securum transitum prestare tibi placeat omnes favores et omnem possibilem commoditatem.

Preterea sel tempo et camin te servirà, visiterai el serenissimo re de Zorzania, sotto nostre lettere de credentia, quale te havemo fato dar e dapoi le convenienti et debite salutation per parte nostra facte, lo exhorterai et inflamerai con quelle parole convenienti et idonee che a la prudentia tua aparerà a questa impreza.

De parte69

Ser Jacob Lauredanus procurator, ser sapientes consilii, ser Franciscus Michael sapiens ordinum, volunt commissionem per totum, sed loco verborum positorum inter duo in primo capitulo, volunt verba infrascripta: verum transacto yeme, si prefactus dominus se preparet pro veniendo aut mittendo exercitum contra Turcum, tu illic differ et sollicita expedictionem et scribe atque expecta mandatum; si vero postquam ver adveneris videres prefactum dominum non se movere, aut aliter rem dispositam quam suaserit, tu accepta bona licentia redeas ad presentiam nostram.

De parte49
De non11
Non sincere4

Secreta XXV. Cornet, Op. cit.

DOCUMENTO VIII.