II
Di Papa Leone X
«DILECTO FILIO LUDOVICO DE ARIOSTIS FERRARIENSI LEO PAPA DECIMVS.
«Dilecte fili salutem et Apostolicam benedictionem. — Singularis tua et pervetus erga nos familiamque nostram observantia egregiaque bonarum artium et litterarum doctrina, atque in studiis mitioribus, praesertimque poetices elegans ac praeclarum ingenium, jure prope suo a nobis exposcere videntur, ut quae tibi usui futura sunt, justa praesertim et honesta patenti, ea tibi liberaliter et gratiose concedamus. Quamobrem cum libros vernaculo sermone et carmine, quos Orlandi furiosi titulo inscripsisti, ludicro more, longo tamen studio et cogitatione, multisque vigiliis confeceris, eosque conductis abs te impressoribus ac librariis edere cupias; cum ut cura diligentiaque tua emendatiores exeant, tum ut si quis fructus ea de causa percipi potest, is ad te potius, qui conficiendi poematis laborem pertulisti, quam ad alienos deferatur: volumus et mandamus ne quis te vivente eos tuos libros imprimere, aut imprimi facere, aut impressos venundare, vendendosve tradere ullis in locis audeat sine tuo jussu et concessione. Qui contra mandatum hoc nostrum fecerit et admiserit, universae Dei Ecclesiae toto orbe terrarum expers excommunicatusque esto, nec non librorum omnium amissione, ac ducatorum centum (quorum quinquaginta fabricae divorum Apostolorum Petri et Pauli de urbe, reliqui quinquaginta tibi et accusatoribus executoribusque pro rata adscribantur) poenis plectatur. Mandantes propterea universis et singulis Venerabilibus fratribus Archiepiscopis et Episcopis, eorumque in spiritualibus Vicariis Generalibus, et aliis ad quos spectat in virtute Sanctae obedientiae, ut praemissa servari omnino faciant, contrariis non obstantibus quibuscumque.
«Datum Romae apud Sanctum Petrum sub annulo Piscatoris, die XXVII Martii M. D. XVI. Pontificatus nostri Anno quarto.
«Iacobus Sadoletus.»[348]
III
Di Gio. Francesco Gonzaga marchese di Mantova
«Franciscus Marchio Mantuae, etc.
«Havendo lo nobilissimo et doctissimo M.r Ludovico Ariosti gentilhomo ferrarese, familiare del R.mo et Ill.mo Sig. Card. da Este nostro cognato et fratello honorandissimo novamente fatto imprimer una elegantissima opera volgar di battaglie composta per lui, intitolata Orlando furioso, amando noi esso M.r Ludovico singolarmente per le sue rare virtù et per la observantia sua verso noi, et per l'honor che 'l ne fa ne li suoi dottissimi scritti, disposti sempre a gratificarlo in molte maggior cose, per la presente nostra gli concediamo che in tutto il tempo di sua vita niuna persona possa imprimere la soprascritta opera nè in la città, nè in lo dominio nostro di Mantua, et questo acciò che lui più comodamente possa vender gli volumi di essa opera che l'ha fatto imprimer. Comandiamo adunque in virtù della presente nostra a qualunque nostro officiale così in la città di Mantua come nel resto del dominio nostro a cui la presente sarà mostrata ad instantia del prefato Mess. Ludovico, faciano observar quanto in essa si contiene, prohibendo ad ognuno lo incominciar ad imprimer la dicta opera et a perficerla quando l'havessero cominciata ad imprimer, che così è di nostra volontà et intentione.