Rex Siciliae etc.

Magnifici et excelsi Domini carissimi.

Nec immemores nunc sumus, nec futuro unquam tempore erimus, amicitiae quam Ferdinandus avus atque Alphonsus pater, praestantissimi reges, cum florentina Republica per multos annos summa cum constantia fideque tenuerunt; neque item plurimorum ac maximorum beneficiorum, quae ultro citroque in maximis etiam discriminibus collata sunt. Quia ea mens nostra est, id institutum atque propositum, ut veterem ipsam tamque confirmatam amicitiam cum populo vestro, vobiscum etiam renovemus, renovatamque cumulemus officiis, commodis, honestamentisque omnis generis; cum illud omnino persuasum habeamus, nostris his studiis a vobis vestraque republica sic responsum iri, ut nec vinci a nobis velitis quemadmodum a vobis ipsi nec vincamini omni arte, rationeque...; quod quidem, pro tam honesto proposito rectoque desiderio Deum ipsum non modo praestiturum, verum etiam (quae sua benignitas est) curaturum speramus. Ne quid autem forte accidat, quod aut omnino prohibere aut modo aliquo impedire institutum hoc nostrum valeat, decrevimus vestris cum Dominationibus et per litteras et per oratores ingenue ubique agere ac etiam loqui; quandoque aliquid a ratione magis alienum accidit minusque creditur... hoc... illud aperire atque etiam eloqui, quodque in malis corporis humoribus usuvenit, tamquam virus evomere, ne aliqua ex parte noxium esse queat. Ac praesertim id quod nuper prolatum ad nos est multorum tum litteris tum sermone, rempublicam vestram, tot annis tam magnis in periculis avi ac patris nostri sociam, nulla interim a nobis causa data, nec minima quidem, aut offensa..., cum Carolo Gallorum rege hoste nostro consensisse, ut de mittendis etiam adversus nos auxiliis suppetiisque ferendis, scripto cautum sit, firmatisque foederibus pactum fuerit. Tulit florentina Respublica, tulere quoque ejusdem administratores prudentiae laudem eximiam majorum nostrorum temporibus; ac nostris eadem commendata mirum in modum semper fuit, quod amicitiae esset fideique quam observantissima; atque in ferenda gratia non solum grata esset, verum etiam contenderet, ut in illa referenda maior.... appareret. Dignum profecto tam vetustae Reipublicae atque Hetrusci senatus institutum atque officium! Quocirca, animi atque consilii nostri cum simus recte conscii, divulgationem hanc vanam potius fictamque existimavimus, quam aut illi fidem aliquam adhibendam judicaremus; aut nulla utique ratione a nobis lacessitam, nullis injuriis provocatam aut suspicionibus excitatam, in tanto Italiae universae discrimine, a se ipsa, maiorumque suorum tam probato... discessisse illam nobis persuaderemus. Absit crudelitas haec tam stulta ne dicam nefariam! Quando si ullus umquam populus communis publicaeque libertatis assertor fuit, Senatus Populusque florentinus primas in hoc genere laudis partes tulit. Attamen, si mens nostra ejusmodi... ut de populo florentino non aliter quam de amicissimo nobis ipsi persuadeamus, decrevimus tamen ingenue, ut dictum est, cum eo agere, nec, quod aliquando noxium esse posset, nullam... nos divulgationi huic fidem adhibuisse..., neque ab nostro majorumque nostrorum instituto discessisse... In conservanda benevolentia amicitiaque, officiis amplificandis, pollicemur ut neque ab avo ac patre, neque a quoque Reipublicae vestrae amico, quantum facultates nostrae tulerint, superaturum iri patiamur; nulla unquam ratione nobis persuasuri... ut vel suspicemur quidem Rempublicam vestram aut nobis adversam futuram, aut Italiae libertati deesse hac in tempestate tantisque in procellis... Quae quidem omnia, qua sinceritate animi, quo etiam consilio a nobis dicta sunt, eadem mente Dominationes vestrae accipiant rogamus atque etiam adhortamur.

Data in castello Capuanae, Neapolis, vigesimo Septembris 1495.

Rex Ferdinandus.

Oltra di questo, esso re Ferando scrisse una lettera al summo Pontifice, el zorno da poi questa scritta a' Fiorentini, la qual è qui posta, benchè non sia suo loco, volendo seguir li tempi; ma a ciò siano una driedo a l'altra descripta.

Exemplum litterarum regis Ferdinandis ad summum Pontificem.

Sanctissime ac beatissime Pater et domine, post humilem filii commendationes et pedum oscula beatorum.

Egit diebus his sanctitas vestra paterne mecum, ut assolet, in significandis ac communicandis iis quae a Maximiliano romanorum rege inclyto scripta sunt, tum pro conventu a foederatis paucis post diebus Mediolani habendo, tum pro iis comminiscendis peragendisque, quae rebus meis videantur praesertim.... quae de me in socium foederatumque adsiscendo. Itaque, acceptis sanctitatis vestrae litteris, iisque cognitis quae ab ea mihi significabantur, mirifice, uti debui, laetatus sum, et quam par fuit voluptatem inde coepi. Quid enim mihi accidere jucundius, in hoc praesertim statu rerum potuit, quam ex ore Pontificis ac per eius mihi litteras significari, Maximilianum Augustum de rebus meis tantopere sollicitum esse, ut neque factis neque consiliis defuturus mihi ratione ulla videatur, quin illud potius et agat et cogitet atque comminiscatur quod a me quidem ipso vel cogitari vel desiderari salubrius, aut magis e re mea meaque e sententia potuisset? Illud autem in primis me movit ac movet, quod video sanctitatem vestram paterno in his significandis affectu commoveri, cum ea mihi significet, quod profecto nequaquam significaret, nisi ea, quam egomet, iisdem e rebus voluptatem caperet. Itaque Sanctitati Vestrae hac eadem e re et devincior arctius et gratias etiam longe maximas ago; atque eo magis quod compertum ac persuasum omnino habeo, Sanctitatem Vestram sua sponte pro iis quae a Maximiliano rege scribuntur praestandis atque efficiendis, praesertim quae de me in socium adsciscendo nihil penitus aut non tentaturam aut quod in re ipsa fuerit non facturam, ac dictis operaque, summo etiam studio curaturam. Quod declarare mihi cum primis potest oratio ea quam Sanctitas Vestra, lectis Maximiliani documentis cum oratoribus qui tum aderant, nuper habuit, non minus etiam fortiter quam eloquenter; quo fit ut eo maiori fiducia, spe et animo, Sanctitatem Vestram oro et obsecro supplex ad eam praestandam operam, ad illud cum foederatis peragendum perficiendumque, ut e vestigio jam in socium ab illis adsciscar, neque ultra res differatur. Quod e re non solum mea, verum Italiae totius atque ipsius colligationis, foederationisque esse publice intelligetur, cum hoc ipsum Sanctitatis vestrae intersit, vel quia foederis ipsius caput et princeps est, vel quod patris officio in me fungatur. Atque eo etiam vehementius officiosiusque, quod omnes intelligent paternam de me rebusque meis curam ab ea susceptam esse, atque ita quidem susceptam, ut nihil aliud aut agere aut curare videatur elaboratius, quam ut intelligant omnes, patris in me pietate atque officiis uti. Intelligit itaque Sanctitas Vestra quid e sua, sanctaeque Romanae Ecclesiae dignitate sit; quid rerum mearum, quid Italicae etiam quietis usus expostulet; quid horum temporum status exigat; quid futurorum dignitatem, auctoritatem, magnitudinem quoque faciat. Atque haec profecto tametsi Sanctitatem Vestram movere mirifice debeant, ut quidem, quod videmus, movent; illud in primis tamen agitare animo Sanctitas Vestra debet, deque eo apprime sollicitam esse, quod palam videt, quod aperte intelligit, quod manu tractat, nihil neque perniciosius neque laetalius rebus accidere meis posse, quam si de me inter foederatos admittendo cunctatio posthac futura prorsus est aliqua; languescent amici, titubabunt subjecti, et si qui dubiis sint animis, quos quidem esse in tanta multitudine ac confusione non paucos necesse est, in adversariorum partes tamquam impulsi declinabunt... Quam sint haec rebus meis, imo Sanctitati Vestrae, cuius res meae sunt, offutura, Beatitudo Vestra facile intelligit. Quam nec latere illud volumus quod iis diebus Mediolani accidit, cum Guidantonius Vespucius, florentinorum orator apud Ludovicum Mediolani ducem,.... interrogatus ab illo curnam cum Carolo Galliae rege, hoste meo, consensisset Florentina Respublica. Atqui, respondit, Dux eximie, nullam foederatis tuis tuaeque societati injuriam aut fecimus aut facimus. Quid enim ex hoc queri potest, cum Ferdinandus rex neque foederatorum sit e numero, neque aliquo modo foederibus comprehendatur vestris? Responsum sane rebus meis praesentibus maxime adversum, futuris vero etiam incommodissimum. Maximilianus rex, non minus sapiens quam fortis, quem honoris gratia tam saepe nomino, licet absens..., sentit haec..., occurrere, et litteris et consiliis et mandatis atque admonitionibus suis et vult et studet; quae si non sentiret non mitteret, non occurrere etiam studeret, neque eadem hac de re tam saepe scriberet, aut per oratores tantopere insisteret, et aliorum et suos, neque quae tam assiduus monet moneret facienda. Quid Rex ipse Romanorum dicet, ubi responsi certior factus fuerit? Quid Italici permulti, et cives opulenti, et civitatum ipsarum primarii viri? Quid qui nondum mecum in fidem obedientiamque redierunt? Quam autem non modo incommodum, verum etiam pestilens rebus futurum sit meis, si ulterius hoc prolatetur, cum posthac consultationis deliberationisque excusatio reliqua nulla sit. Alexandri Macedonis dictum illud aperte docet, cum publice sententiam illam protulit, fama bellum constare; quae autem fama imoque non infamia atque auctoritatis jactura futura est, ubi factum hoc mecum de me in socium adsciscendo etiam atque etiam differri et tamquam procrastinari videatur, cum procrastinatio ipsa, apud eos qui perverse sentiunt, pro despectu contemptioneque et quadam quasi irrisione habenda atque extimanda sit? Quae ne accidant, Pater Beatissime, cum Sanctitatis Vestrae proprium sit obsistere ac prohibere, quod patris mei, quod Romani Pontificis, quod populorum ac principum providi pastoris officium est, amplectatur rem hanc meam,.... et ita quidem amplectatur ut differri ulterius nullo modo possit. Quod facile quidem impetrabit, si voluerit; si velle hoc se declaraverit. Volet autem, quia pater, pastor, pontifex et sapiens et bonus est, resque meas ita curandas susceperit, ut earum onus omne desumpsisse jam sibi videatur; et quod desumpserit, auctoritate, opera, opibus, consiliis, praesidiisque suis palam ubique faciat. Quo autem animo haec scribo et oro, eodem accipienda a Sanctitate Vestra judico, et peragenda constantissime spero. Bene valeat Sanctitas Vestra quam Omnipotens felicissime conservet.

Data in Castello Capuanae, Neapolis, XXI Septembris 1495.