Pro qua pecunia distribuenda sunt in prescriptis terris juxta ipsam taxationem, ad rationem de libris tribus per unciam denariorum, in numero librarum octomilia centum septuaginta quinque.
Dat. apud Lacumpensilem, anno Domini mcclxxix die xij aug. vij. Ind. Regnor. Nostr. Jerhusalem anno iij, Sicilie vero xv.
Dalle pergamene del r. archivio di Napoli, fasc. 45, num. 3.
Le somme son tutte scritte; poche volte i grani segnati in cifre romane.
IV (iv).
In nomine domini Amen. Anno Dominice Incarnationis milliesimo ducentesimo octogesimo secundo. Die veneris tertia mensis Aprilis decime Indictionis. Nos Rogerius de Magistro Angelo, Henricus Barresius, Nicolosus de Ortilevo milites, et Nicolaus de ebdemonia capitanej civitatis Panormi; Et Nos Judex Jacobus Symonides baiulus, Judex thomasius grillus Juvenis, Judex symon de farrasio, perronus de Calatagirone, Bartoloctus de milite, Notarius lucas de guidayfo, Riccardus Fimetta miles, et Johannes de lampo, Consiliarij Universitatis Civitatis ejusdem; notarius Benedictus clericus publicus tabelllo civitatis eiusdem, et subscripti testes ad hoc vocati specialiter et rogati, presenti scripto publico Notum facimus et testamur, quod Guillelmus bassus, Guillonus de Miraldo et Guillelmus curtus, nuntij legati sive ambassatores universitatis terre corilionis, obtulerunt et assignaverunt nobis predictis capitaneis et consiliarijs, presentibus nobis predictis Judicibus et tabellione ac testibus infrascriptis, petitionem infrascripti tenoris. Cuius tenor per omnia talis est. Coram vobis domino Rogerio de magistro Angelo, Domino Henrico Barresio, domino Nicoloso de domino Ortilevo, et domino Nicolao de obdemonia, capitaneis civitatis Panormi et consiliarijs civitatis ejusdem; Exponunt Guillelmus baxus, Guillonus de miraldo, et Guillelmus curtus, nuntij legati sive ambassatores Universitatis terre corilionis, dicentes pro parte et nomine dicte Universitatis: quod dicta Universitas offert se promptam et paratam ad prestandam unionem, fidelitatem et fraternitatem populo sive comunj Civitatis Panormi; ad adiuvandum dictum comune in omnibus et per omnia ad requisitionem eiusdem, cum armis, pecunia et personis; et ad hoc petunt se haberi pro civibus dicte civitatis Panormi; et petunt se tractari ut cives ejusdem civitatis et promittunt sollempni stipulatione, nomine dicte Universitatis Corilionis, vobis predictis dominis capitaneis pro parte dicte civitatis Panormi, tractare et habere omnes Cives Civitatis Panormi liberos et exumptos a prestacione doanarum, Cabellarum, et omnium angariarum, et perangariarum que imponuntur alijs in dicta terra Corilionis: et hoc firmant dicti legati, pro parte dicte univertitatis Corilionis, corporali prestito Juramento in animas omnium hominum terre Corilionis; hac conditione et pacto adiectis, quod dictum Comune Civitatis Panormi teneatur prestare dicte terre Corilionis auxilium, consilium et Juvamen, in armis, pecunia et personis, ad tuitionem dicte terre Corilionis et tenimenti terrarum, quas dicta terra nunc possidet. Item petunt homines terre Corilionis, se tractari et haberi libero et exemptos in dicta Civitate Panormi a prestatione doanarum omnium, tam terre quam maris, qua imponuntur alijs in dicta Civitate Panormi; et omnium aliarum angariarum et perangariarum. Hec omnia premissa pro parte dicte terre Corilionis, dicti legati, pro parte dicte terre Corilionis, promittunt vobis predictis dominis Capitaneis pro parte dicte Civitatis panormi sollempniter stipulantibas, habere rata et firma cum obligatione omnium bonorum dicte universitatis presentium et futurorum, sub pena decem milia unciarum auri si contra factum fuerit ab unlversitate Corilionis; dicta pena exigenda a dicta universitate Corilionis, et applicanda predicto comuni civitatis Panormi; Semper rato manente predicto pactio, omnia et singula in suo robore perseverent. Et toties dicta pena committatur et exigatur, quoties contra factum fuerit in premissis, vel aliquo premissorum: semper rato manente contractu predicto. Nos vero supradicti Capitanei, Judices et consiliarij dicte civitatis panormi, eamdem petitionem, ut pote Justam, toto populo dicte Civitatis ibidem congregato ad hoc, cum deliberatione sollempni, et cum eiusdem populi consensu expresso et exinde requisito et habito, admisimus; promictentes pro parte et nomine comunis Civitatis panormi, cum eodem consensu eiusdem populi, per sollempnem stipulationem predictis legatis predicte terre Corilionis, pro parte ipsius terre sollempniter stipulantibus, tractare et habere homines terre Corilionis universaliter, singulariter, conjunctim et divisim, et quemlibet eorum, in Civem et Cives civitatis Panormi; et etiam promittimus per sollempnem stipulationem, pro parte dicti Comunis panormi, predictis legatis terre Corilionis, nomine ipsius terre sollempniter stipulantibus, predicte terre Corilionis et hominibus eiusdem ad requisitionem eorum, dare auxilium, consilium et Juvamen, cum armis, pecunia, et personis, ad tuitionem dicte terre Corilionis et tenimenti terrarum, quas nunc dicta terra Corilionis possidet. Item nos predicti Capitanei, Judices et consiliarij comunis panormi, nomine eiusdem comunis, eisdem legatis pro parte dicte terre Corilionis sollempniter stipulantibus, per solempnem stipulationem promittimus, prestare in dicta civitate panormi eidem terre Corilionis unionem, fidelitatem et fraternitatem, et ubique. Et per sollempnem stipulationem nos predicti Capitanei, Judices, Consiliarij, predictis legatis dicte terre Corilionis, nomine ipsius, promittimus prestare immunitatem, et libertatem, et exemptionem de solutionibus Jurium, doanarum et Cabellarum, que exiguntur ab aliis hominibus in dicta civitate, tam de doana maris, quam de doanis aliis, et Cabellis dicte civitatis panormi; et de omnibus angarijs alijs et perangarijs: et etiam promittimus nos predicti capitanei, Judices et consiliarij dicte civitatis, nomine eiusdem, eisdem legatis nomine dicte terre Corilionis per sollempnem stipulationem sollempniter stipulantibus, prestare auxilium ad destruendum Castrum calatamauri; et omnia alia necessaria que expedirent ad opus dicte terre Corilionis. Que omnia et singula, promissa et expressa pro parte et nomine comunis panormi, eidem terre Corilionis, pro ut superius est expressum; Nos predicti Capitanei, Judices et consiliarij, pro parte dicti Comunis panormi, cum predicto consensu dicti populi, eisdem legatis sollempniter pro parte dicte terre Corilionis (sollempniter) stipulantibus, per sollempnem stipulationem promittimus attendere et observare cum obligatione omnium bonorum comunis panormi predicti, presentium et futurorum, sub pena decem milia unciarum auri: si contrafactum fuerit a dicto Comuni civitatis panormi, dicta pena exigatur a dicto Comuni civitatis panormi et applicetur dicte Universitati Corilionis, semper rato manente predicto pacto omnia et singula in suo robore perseverent. Et tociens dicta pena committatur et exigatur a dicto Comuni, quocies contrafactum fuerit in premissis, vel aliquo premissorum: semper rato manente contractu predicto, omnia et singula in suo robore perseverent; ea pena soluta vel non, semper rato manente contractu predicto cum omnibus et singulis sapra dictis. pro quibus omnibus Universaliter, et singulariter, conjunctim vel divisim, attendendis et observandis inviolabiliter, Nos supra dicti et Infrascripti: videlicet Rogerius de magistro Angelo, Henricus barresius, nicolosus de Ortilevo milites, et Nicolaus de ebdemonia, Capitanei Civitatis panormi, Judex Jacobus symonides baiulus Panormi, Judex thomasius grillus Juvenis, Judex symon de farrasio, perronus de Calatagirono, Bartholottus de milite, Notarius lucas de guidayfo, Riccardus fimetta miles, et Johannes de lampo Consiliarij comunis civitatis Panormi, nomine et pro parte dicti comunis, predicto consensu dicti comunis et dicti popoli panormi exinde requisito et expresse habito, in animas omnium hominum comunis civitatis panormi, corporaliter tacto libro et prestito sacramento ad sancta dei evangelia, Juravimus eisdem legatis, pro parte dicte Universitatis Corilionis recipientibus, prestitum dictum sacramentum attendere et Inviolabiliter observare. Unde ad futurara memoriam, et tam dicte civitatis Panormi, quam predicte terre Corilionis cautelam, factura est et scriptum hoc publicum Instrumentum, per manus mei predicti tabellionis, in plano Sancii Cataldi Panormi; subscriptionibus nostris qui supra Capitaneorum, Judicum, et consiliariorum, et aliorum subscriptorum proborum Virorum Civium Panormi testimonio, Ac sigilli felicis Urbis panormi munimine roboratum, Signoque mei dicti tabellionis signatum. Scriptum Panormi ut supra, Anno, die, mense et Indictione premissis.
Ego Roggerius de Magistro Angelo miles Capitaneus qui supra me subscripsi.
Ego Nicolaus de ebdemonia capitaneus qui supra me subscripsi.
Ego Symon de farrasio qui supra Judex Panormi me subscripsi.