Petrus Dei gratia Aragonum et Siciliae Rex, Rogerio de Magistro Angelo Militi, justìtiario comitatus Gyracii, parcium Cephaludi et Thermarum, fideli suo, gratiam suam et bonam voluntatem. Pro parte Clericorum tam latinorum quam graecorum Messanensis Dioecesis Jurisdictionis tuae, nostrorum fidelium, coram nostra fuit expositum Majestate, quod cum olim retroactis temporibus in exactionibus, mittivis, generalibus subvencionibus, promissionibus, et subsidiis quae in Terris et locis ipsius Jurisdictionis tuae, de mandato et pro parte curiae consueverunt imponi, cum hominibus terrarum et locorum ipsorum communicare et contribuere non consueverint, sed exenti exinde fuerint et immunes; nunc Universitates Terrarum et locorum ipsius Jurisdictionis tuae in solucione pecuniae facienda per universitates ipsas, de summa quantitate pecuniae tam per universitates easdem quam universitates aliarum terrarum et locorum Siciliae praedìcto Culmini nostro promissae in generali colloquio de mandato nostrae Celsitudinis tunc Cathanae celebrato, in sussidium expensarum quas in expeditione imminentis guerrae negocii..... Curiam ipsam subire debemus, Collectores super ipsius recollectione..... rum per easdem Universitates Terrarum et locorum ipsius jurisdictionis tuae statutos, clericos ipsos ad concurrendum et contribuendum cum eis molestant et multipliciter inquietant contra eorum immunitatem hujusmodi in ipsorum praejudicium manifestum. Petentibus igitur super hoc per nostram excellentiam providere, ut sit serenitatis nostrae propositum libertates Ecclesiasticas auctore Domino potissime et inviolabiliter observare, fidelitati tuae praecipiendo mandamus, quatenus, si vera cognoveris quae veniunt ad cautelam, eosdem clericos, tam latinos quam graecos, contra eorum immunitatem praedictam per universitates et collectores praedictos molestare nullatenus paciaris. Et si praetextu hujusmodi contra eosdem clericos per universitates easdem vel collectores ipsos ad exactionem aliquam seu pignorum capcionem est processum, processum ipsum initum facias revocari; Ita quod exponentes ipsi coram Majestatis nostrae querelam iterare praeterea non cogantur. Dat. Messanae, Anno Domini millesimo ducentesimo octogesimo secundo (corr. 1283) mense februarii octavo eiusdem undecimae Indictionis, Regnorum Nostrorum Aragonum anno septimo, Siciliae vero primo.

Dall’archivio della Chiesa di Cefalù. Mss. della Bibl. com. di Palermo Q. q. G. 12.

[d11]

XI (ix).

Petrus Dei gratia Aragonum et Siciliae Rei, etc. Decet Patri opera munificentie prestitis radiare, et subiectis semper intenta pro futuro decernere. Regnantis gloria est subiectis commoda..... sub ejus imperio; maxime dum ex commodis subiectorum utilitatis principis procuretur augumentum. Proinde quidem universis nostris fidelibus tam presentibus quam futuris, presentis relationis eloquio volumus fieri notum, quod in generali colloquio nuper in civitate Cathinae de mandato nostrae celsitudinis celebrato.....ad quod universitates terrarum et locorum insulae nostrae Siciliae per sindicos eorum nostra man...... Serenitas pro reformatione status ipsius provinciae diutius ab hoste nostro provinciae comite suisque sequacibus afllictae miseriis. Dignum est equidem regnantem humanitate singula praecellere et subiectis affectione oculos advertentem ipsos reformatione lenire, unde sibi et dignitas oritur et gloria geminatur: ac ipsorum nostrorum hostium subactione finali deo auctore nostrumque benigne propositum proseguenti ipsi serenitati nostrae subiecti..... afflictorum diu eorum colla calcantium stragibus satiati libertatis opitulationem gaudescant et diris consumptis hostibus glorientur et sub nobis possint profitere quicumque ad nostrum meruerunt regnum pervenire. Provincias enim deo auxiliante nobis submissas sic est propositi nostri, deo favente, disponere, quod subiecti nostro gaudentes regimine floreant, nihilque doleant nostrum tardum Dominium acquisisse. Consideratis multis variisque et innumeris tormentorum generibus, quibus fideles nostri insulae nostrae Siciliae diutina fuerant vexatione contriti per huiusmodi nostros hostes; attenta etiam multitudine fidelitatis (et) devotione qua cum gratis obsequiorum servitiis excellentiam nostram gerunt et in futurum gerere poterunt gratiore; dum convenit principem semper humaniora censere, nec computare acceptum quod per alienum sensum in comodum eveniat, atque liberalitas dominos semper crescit, universitatibus et hominibus dictae insulae nostrae Siciliae fidelibus nostris exactionem collectarum quae ibi hactenus consueverunt imponi, nec non solutionem juris marinareorum quae ibi hactenus Curiae debebantur, remittendas et relaxandas duximus, de liberalitate mera et gratia speciali: et quod nulli successori de caetero liceat in eadem insula nostra Siciliae generaliter seu specialiter aliquas generales subventiones seu marinarium jura imponere, nostra sancit humanitas. Gaudeant sub felici nostro Dominio qui sub jugo hostis nostri regiminis tristiciam hactenus pertulerunt; reficiendi libertate divites qui dudum bonis eorum evasere pauperrimi, et importabilia servitutis jura tirannide subivere.

Ad hujus autem nostrae concessionis memoriam et robur perpetuo valiturum, ad cautelam Universitatis Messanae presens privilegium fieri jussimus per manus Vinciguerrae de Palitio, magnae Curiae nostrae notarii, consiliarii familiaris et fidelis nostri, et sigillo pendente Majestatis nostrae mandavimus communiri.

Dat. Messanae per manus Perriconis de Bonastro scriptoris familiaris et fidelis nostri, anno Domini 1282, (corr. 1283) die XV februarii X Ind. Regnor. Nostrorum Aragonum anno septimo, Siciliae vero primo.

Da’ Mss. di Caldo in Messina, nei Mss. della Biblioteca Com. di Palermo Q. q. G. 12. Ne fa menzione Gallo, Annali di Messina, tom. II, pag. 135.

La copia MS. che cito è scorrettissima; nè ho potuto trovarne altra men trista. Ho corretto in Vinciguerrae de Palitio, sul cenno del Gallo, loc. cit., le parole che si leggeano viri generalis de palatio; il che basti a mostrare qual fosse quella copia. Non dubito tuttavia della verità del provvedimento, e anco terrei all’autenticità del diploma per le autorità citate, nel tom. I, p. 206.

[d12]