Item corrigantur apostolice litere ubi loquuntur de consuetudinibus, statutis et usagiis que sacris canonibus, non repugnant; quia iam sequeretur quod alia, si aliqua sint contraria sacris canonibus, non deberent servari. Unde, cum homines illius terre multas consuetudines et varias habeant, a quibus non recederent ullo modo, posset esse quod filius regis necesse haberet deierare, vel habere discordiam gravem cum suis subditis.

Item amoveatur de apostolicis literis clausula illa suas patentes literas concedendo; cum dominus rex sic non consueverit obligari.

Item addatur in illa clausula, in qua dicitur quod filius regis jurabit omnia in apostolicas literas contenta: quod iuret prout eum contingunt.

Item petant nuntii, quod procedatur contra fautores Petri de Aragonia et adherentes eidem.

Item quod committatur domino Johanni plene legationis officium, cum potestate obligandi decimam creditoribus; et mutandi alia vota in votum crucis, si eam predicati contingat, excepto voto crucis transmarine; et absolvendi etiam a voto crucis que predicabitur, si aliqui velint redimere vota sua.

—Ad primam supplicationem sive petitionem, prout est artata sive restricta ad regnum Francie et alia certa loca extra illud. Responsio. Licet ... regi Sicilie decima concessa non fuerit in omnibus locis que continet predicta petitio; tamen, postquam negotium de quo agitur, ut supra exprimitur, acceptatum fuerit et assumptum, concedetur per quatuor annos decima omnium ecclesiasticorum reddituum in locis omnibus supradictis, excepta diocesi Cameracensi, et provinciis Arelatensi et Aquensi. Ratio autem qua diocesis Cameracensis excipitur, illa est quia, propter quedam impedimenta, collectio decime in Lugdunensi concilio pro subsidio Terre sancte concesse, pro aliquo tempore fuit omissa, et modo colligitur; propter quod durum esset in eadem diocesi gravamen accumulare gravamini. Provincie autem Arelatensis et Aquensis excipiuntur propter necessitates regis Sicilie. In locum tamen predictarum provinciarum et Cameracensis diocesis exceptarum, subrogabuntur Tarentasiensem et Ebredunensem provincie; in ea parte ipsius provincie Ebredunensis que est extra comitatum provincie et Forcalkerii.

Ad secundam, de annalibus ecclesiasticorum beneficiorum. Responsio. Ista supplicato sive petitio denegatur; quia scandalo plena, parum utilis, omnino incerta, insolita, et nulli umquam hijs temporibus concesse, sed omnibus, etiam pro terre sancte subsidio, denegata.

Ad tertiam, de legatis indistinctis. Responsio. Concedentur in illis locis in quibus et decima.

Ad quartara, que incipit: Item quod in subsidium, etc. Responsio. Concedetur in locis illis in quibus et decima, et in regno Navarre, quo ad personaliter euntes; et quo ad mittentes subsidium competens, pro arbitrio illius cui hoc committet ecclesia; et quo ad solventes primo anno decimam integre pro omnibus quatuor annis.

Ad quintam, que incipit: Item alia subsidia. Responsio. Ad istam supplicationem sive petitionem, supra circa finem literarum nostrarum plene ac explicite respondetur.