Dal r. archivio di Napoli, registro di Carlo I, segnato 1283, A, fog. 130.

[d17]

XVII (xiv).

Scriptum est domino Catello de Catellis, et domino Gentili de Sancto Miniato dilectis, etc. Quia nuper exposuistis nobis quod aliqua communia lonbardie, ad dominum patrem nostrum et nos pure gerentia dilectionis affectum, per vos pridem Regio nostroque nomine requisita de gentis subsidio nobis dando, illud voluntarie obtulerunt; et iam passagli nostri tempus advenerit, devotioni vestre mandamus expresse, quatenus, statim receptis presentibus, ad eadem Communis redeuntes, ipsa ex Regis nostraque parte rogare et requirere studeatis, quod huiusmodi gentis promissum subsidium ad nos incontinenter transmittant, cum iam ultra quam foret expediens sit morata. Dat. Neapoli die XIX madii XII Ind.

Dal r. archivio di Napoli, registro di Carlo I, segnato 1283, A, fog. 131 a t.

[d18]

XVIII (xv).

Karolus Dei gratia Rex Jerusalem et Sicilie, etc. Nobilibus et discretis viris, Potestati, Capitaneis, Anzianis, Consilio et Communi Civitatis Pisarum, etc. Et si credamus quod de captione Karoli primogeniti nostri Salerni principia rumores jam ad vos pernix fama perduxerit; ne tamen exinde nostre caritatis instintu, cuius honores affectuose zelamini, plus quam in causa sit,. concipiatis angoris, ad sinceritatis vestre notitiam presentium tenore deducimus, quod in eius capitone nihil, aut valde modicum, nostris iuribus est subductum. Et licet ad rumorem captionis ipsius, adiaceus regio perstrepuerit; tamen ad adventum nostrum, qui post casum ipsum infra triduum intercessit, vascellis hostium qui adhuc per adiacentem marittimam navigabantur, protinus in Siciliam refugis, omnis turbatio requievit; et factus est ad nos ex omnibus regni partibus concursus fidelium et nunciorum Universitatum quamplurium, qui, predicti casus acerbitate commoti, nobis ad prosecutionem assumpti negotii iuxta nostre.....dispositionis arbitrium, prompta personarum et rerum subsidia, sinceris affectibus, obtulerunt. Ita quod, contemplatione captionis dicti principis, credatur nostris adjectum juribus potius quam subtractum: circa predictum itaque casum in eo efficacissime consolati, quod divina gratia per eumdem principem nos locupletavit in sobole; ac attendentes quod in portu nostro Neapolis, galee munitissime quinquaginta quatuor, galeoni septem, et plura vassella; In portu vero civitatis nostre Brundusil, galee vigintiquinque et taride septuaginta; et in plagia nostra Nicotere, taride septem, nil aliud quam verbum nostre iussionis expectant; quodque militum et nautarum nobis copie suppetunt, que in multo maiori negotio felicem pollicentur eventum; illud autem in rationis nostre trutina ceteris preponentes, qui in causa nostra divinam prosequimur et sancte Matris ecclesie libertatem; Ad continuationem assumpti negotii, sine intermissione aliqua confidenter intendimus, et totis nisibus preparamus, quod per mediterraneas regni partes terrestris exercitus, et per utraque marittima regni latera vassellorum nostrorum extolia in hostium et rebellium nostrorum Sicilie promeritum exterminium duce domino feliciter dirigantur. Ita quod in brevi, divina favente clementia, letos rumores de nostris processibus audietis. Verum ne sub expectatione galearum vestrarum, quas iuxta conditionem iniecti federis pridem in transitu vestro nostre promissionis adiectione vallatam, non solum declarato termino, sed ut cumque maturius in nostrum subsidium nostrique decus extolii fiducialiter et ilariter expectamus, contingat iam apparatos motus nostre potentie retardari; Sinceritatem vestram affectuose requirimus et rogamus, quod si forte galeas ipsas in receptione presentium iter ad nos, quod non credimus, non arripuisse contingerit, sic ipsarum acceleretis et stimuletis adventum, quod, sicut pro eis amica vobis affectione tenemur, sic etiam de promptitudine teneamur. Dat. Neapoli die XIV junii XII Ind.

Dal r. archivio di Napoli, registro di Carlo I, segnato 1283. A, fog. 150 a t.

[d19]