Dal r. archivio di Napoli, registro di Carlo I, segnato 1283, A, fog. 169.

[d22]

XXII (xix).

Scriptum eidem. (Justitiario.....) Cum eorum excessus qui castra ut transfuge derelinquunt, jura gravissima persequantur, eo quod paulo minus distant a lese crimine majestatis; nos nolentes quod impune...... transeant hii qui castra nostra relinquerunt pertinacia perniciosa, firmiter fidelitati tue etc., quatenus, statim receptis presentibus, per omnes et singulas terras marittime decrete tibi provincie, inquirere interea studeas diligenter; et tam omnes illos qui gagia a curia receperunt, et venientes cum galeis et teridis exinde recesserunt postea, vel recedunt in posterum fugitivi....., subscriptos de vassellis melficte, quos maraldicio prothontino et comiti referentibus aufugisse didicimus quocumque modo..... vel eorum aliquos poteris invenire, capias de personis; et in pena commisse fuge, cum per tales non steterit quo minus noster sit exercitus dissolutus, pedem sinistrum cuilibet facias amputare: illos autem quos invenire non poteris, voce preconia, facies puplice forbannire; bona eorum omnia, tam mobilia quam stabilia, capere studeas, et ad opus nostre Curie facias procurare; factis nihilominus de captione bonorum ipsorum tribus scriptis puplicis consimilibus, continentibus qualitatem et quantitatem bonorum ipsorum particulariter et distincte, quorum uno penes te retento, aliud Camere nostre, et tertium magistris rationalibus magne nostre Curie nobiscum morantibus, studeas destinare. Nomina vero illorum de Melficta sunt hec, videlicet: excelsus de Nicolao, Dominicus de Sabino, Santorus de sapis, Nicolaus privignus Leonardi de Baro, Guillelmus de Sencita, Nicolaus Petracce de Nauclio Alexio, Angelus de Magistro accipardo, Riccardus gener Siri Raonis, Petrus de Adam de ferlicio gener Lucede Padule, Jacobus gener dompni Riccardi, Johannes Albanense, Andreas Stortus, Egidius de ferlicio gener Clemente, Petrus de Radosta, Magister Laurentius Zucarus, Leonardus de Stella, et Angelus de Vigillis gener Josey. Dat. Cotrone die XIX augusti XII Ind. (1284).

Dal. r. archivio di Napoli, registro di Carlo I, segnato 1283, A, fog. 34 a t.

Simili si leggono a fog. 35, date lo stesso dì, e indirizzate al giustiziere di Terra di Bari, a quel d’Abbruzzo, e allo stratigoto di Salerno; variando i nomi delle città e de’ disertori.

[d23]

XXIII (xx).

Scriptum est eidem (Justitiario terre Bari). Si regis eterni dextera de qua regnorum nostrorum sceptra suscepimus debilitata non creditur, nec illud etiam rationabiliter ambigetur, quin qui sub ejus potentia reges et regna incuriose subegimus, rebellem regni nostri parctiolam eo nos dirigente qui statuit, viribus nostris adhibitis, facile subigamus; nec opus est ut credimus prudenter instruere unde sic..... servilis contumacia rebellium nostrorum Sicilie cursu jam imminente teneri potentie nostre laqueum et scuticam debite correctionis evaserit. Scilicet omni et usque ad ultimos orbis angulos fama pertonuit, quod, cum instanter quasi postquam predictam insulam generaliter rebellasse didicimus, potencie nostre viribus illuc in parte trajectis, civitatem Messane, velut ydre caput, tam arcte obsidionis in impugnationis instantia premeremus, ut jam velut elisis faucibus et in emissione spiritus singultiret, subito vir nobilis dompnus P. tunc rei Aragonie, hic qui nobis nunquam alicujus odii signum ediderat, immo precipuum se confitebatur amicum, honoris sui prodigus, ac juris et ritus gentium imprudenter oblitus, insulam ipsam latenter ingrediens, ostem sese nobis obtulit improvisum. Propter quod nos instanter oportuit bellum nostrum aliter integrari; protinus itaque conversi in eum potentie nostre consiliis, ipsum usque Bordellum in guasconie fines, ubi nobiscum ad pugne iudicium cum centeno hinc inde milite personaliter adesse juravit, venatione sumus sollicita persecuti; eo tamen contra religionem prestiti juramenti, non sine fame sue pernicie jurate pugne judicium declinante, mora nihilominus in partibus ipsis pertraximus usquequo de invasione regni sui, quod ad Romanam tenebat Ecclesiam, justa dispositione domini nostri summi pontiticis, per magnificum principem dominum Philippum regem Francorum illustrem comitum (sic) dominum ac nepotem nostrum et nos deliberato consilio ageretur, quibus effectum est, quod ejusdem Regni per predictum summum pontificem in Karolum dicti regis Francorum filium collacione translata, idem, rex regnum ipsum, iam per ejus capitaneos ex diversis partibus potenter invasum, vere futuro proximo, sic duce domino personaliter aggressurus, ut idem Petras proprio Regno careat qui sic imprudenter manus injecerat (in) alienum. Hiisque itaque consulte dispositis, ad partes istas immediate reduximus; bellum expeditum et liberum contra Siculos resumpturi: quo quidem cum instanter trajicere crederemus, annone coegit inopia quod transitum nostrum in predictam insulam usque ad predicti proximi futuri veris initium differamus; si nobis interim de annona, maginis et singulis necessariis...........quod nos nihil impediat vel moretur quod rebellibus domitis, finem demus laboribus, et statum fidelium in cultu pacis et justitie componamus. Verum cum tam arduum amplumque negotium sine fidelium nostrorum subsidio comode geri nequeat; firmamque geramus fiduciam, quod in necessitatibus omnibus, ac specialiter in hoc casu, in quo non minus eorum quam nostram vertitur interesse, a quo..... ecclesie vel ecclesiastice persone non redduntur immunes, ipsos in veniat nostra serenitas liberales, generalem subventionem eisdem nostris fidelibus citra farum propterea providimus imponendam; fidelitati tue presentium tenore mandamus, quatenus, informati primo per sparanum de Baro militem, juris civilis professorem magne Curie nostre Magistrum rationalem, dilectum consiliarium, familiarem, et fidelem nostrum, de hiis que sibi circa id in jurisdictione tua per nostram excellenciam committantur, subvencionem ipsam in terris et locis decrete tibi provincie, juxta quantitatem taxationis anni proximo preterite duodecime indictionis, quam tibi per cedulam sub sigillo nostri culminis destinavimus, et ultra id ana tarenis tribus et granis septem per unciam, in singulis videlicet terris et locis, per sufficientes et ydoneos taxatores et collectores in consueto et competenti numero eligendos per universitates terrarum et locorum ipsorum, taxari et recolligi facias, cum studio et sollicitudine opportuna. Recipiens ab eis corporalia juramenta, quod pecuniam ipsam ultra ana granos duodecim per unciam pro expensis eorum, inter homines terrarum et locorum ipsorum bona burgensatica ibidem habentes, sive ibi sive alibi habeant incolatum, consideratis facultatibus, familiis, et condicionibus singulorum, prece, precio, timore, gratia, odio, et amore pospositis, personaliter et fideliter taxent, studiose recolligant, et tibi sine obstaculo retencionis assignent; quam tu, pro ut successive receperis, nihil inde retines ut pro quibuscumque serviciis prorsus expendens, ad cameram nostram penes nos statutam, per fideles et sufficientes nuncios destinari curabis. Ita quod, ad plus usque per totum proximo futurum mensem februarii, totam pecuniam ipsam ad eamdem cameram nostram mittas: facturi fieri de particulari taxatione ipsius pecunie cujuslibet terre vel loci, quaternos consimiles quinque; quorum uno tibi retento, reliquos sub sigillo tuo, unum videlicet taxatoribus et collectoribus, alium uno vel duobus probis viris terre vel loci cujuslibet per universitates locorum ipsorum ad id propterea eligendis ad faciendam inde copiam singulis taxationis sue scire volentibus assignabis alium ad nostram cameram, et relicum Magne Curie nostre magistris Rationalibus, ad plus infra mensem unum postquam taxatio facta fuerit, transmissuri. Universitates et personas alias ipsarum parcium ex parte nostra requiras efficaciter et inducas quod predictum augumentum tarenorum trium et granorum septem per unciam, in hujus tam urgentis necessitatis articulo, moleste non perferant..... in obtentu nostri culminis devote persolvant. Nos enim predictum negotium intendimus, duce domino, collectis viribus tam potenter assumere, quod qualibet predictorum nostrorum rebellium deffensione tractu calcata brevissimo, nulla propterea nobis aut nostris fidelibus laborum vel sumptuum materia relinquatur. Si tamen universitatum ipsarum aliqua, augumentum ipsum gravem sibi fore censuerit, id nolumus invitis imponi; dummodo predicte prioris taxationis quantitas nullatenus minuatur. Dat. Brundusii die V octobris XIII Indictionis (1284).