Circa predicta nichilominus idem dominus Rex prohiberit cum effecta et sine fraude aliqua, quod nullus de terra sua Provincie prestabit auxilium vel favorem predictis qui sunt in Monacho, eorum Rebellione durante; et quod non possint illi de Monacho aliqua victualis de terris domini Regis extrahere contra dictum comune Ianue et districtus eius: et hoc dictus dominus Rex faciet inhiberi per provinciam sub competentibus et arduis bannis et penis, quas et que faciet a contrafacientibus, prout expedit, extorqueri; et nichilominus procedet contra eos sicut contra Rebelles.
Et ut omnia superdicta sine aliqua suspicione procedant, dominus Rex non ponet Senescallum in Provincia, nec vicarium in Nicia, qui dicto Comuni Ianue rationabiliter possint esse suspecti.
Prefato quidem domino Regi dictum Comune Ianue promittit et cum effectu faciet infrascripta, videlicet: quod inhibebit sub magnis et arduis bannis et penis quod nullus de Ianua, seu districtus eius, vadat in auxilium seu succursum dompni Frederici, vel Siculorum, contra Ecclesiam et dominum Regem predictum; quas penas et que banna a contrafacientibus predictum comune cum effectu, sine dolo vel fraude, exiget et extorquebit; ac procedat contra eos sicut contra Rebellos.
Et revocabit sub certis magnis penis et bannis dominum Corradum de Auria et alios Ianuenses qui sunt in Sicilia in subsidium dompni Frederici, vel Siculorum..... ipse dominus Rex habere possit inde duos vel tres homines ad stipendia sua; et pro qualibet galea possit habere duas vel tres; et hoc dictum Comune promittet et mandabit.
In cuius rei testimonium presentis scriptum publicum, per manus predicti apostolica auctoritate notarij, exinde fieri et pendenti sigillo Maiestatis nostre iassimus communiri.
Actum Neapoli, presentibus Venerabili in Christo patre domino Petro Dei gratia Episcopo Iectorensi, Regni Sicilie Cancellario, Iohanne de Monteforte Squillacij et Montis Caveosi Comite, Camerario dicta Regni, et Iohanne pipino de Barolo, Magne Curie nostro Magistro Rationali, ac pluribus aliis.
Et datum ibidem per Bartolomeum de Capua militem, logothetam et prothonotarium Regni Sicilie, anno Domini mo ccco die vi Madij xiii Ind. Regnorum nostrorum anno xvi.
Et ego Leucius de Capua, qui super puplicus apostolica auctoritate notarius, ad mandatum prefati domini nostri Ierusalem et Sicilie Regis predictis omnibus et singulis presens interfui, et stipulatione premisse cum debita sollempnitate recepta, ea propria manu scripsi, et in puplicam formam redigi meoque consueto signo signavi.
Dal. r. Archiv. di Napoli, registro di Carlo II, segnato 1299–1300, C, fog. 43.