[24] «Proprio filio non pepercit, ut nos redimeret». Paul.
[25] «Summa Providentia carere fuco voluit ea quae divina sunt». Lact.
[26] Tangit idearum opiniones.
[27] «Nil sine magno | vita labore dedit mortalibus». Horat.
[28] Rationalis anima, quae ad corpus accedit, oblivionem sui quam primum incurrit.
[29] Dulce quidem est poculum per quod praeteritorum fit bonorum oblivio.
[30] Difficillimum omnium rerum est mortalibus Dei consilium.
[31] De caeco nato scriptum est: «Quid peccavit? Hic aut parentes eius?». Responsum est: «Ut manifestentur opera Dei».
[32] «Sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur». Paul.
[33] «Adam obtemperans mulieri habet tipum rationis voluptati succumbentis». Aug.